Oeuvres complètes. Tome XIX. Mécanique théorique et physique 1666-1695
(1937)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendVGa naar voetnoot5).[Octobre 1668]. [Fig. 237.]
Ponatur materia subtilis intrare tantum ad partes poli magnetici D [Fig. 237] et exire ad partes poli E. unde partim per F, partim per G revertatur ad D. In meatibus autem magnetis aculei intelliganturGa naar voetnoot6) qui materiae ex parte D venienti non resistant, ex parte vero E si qua veniret resistunt. Magneti A et ferro B communis potest esse vortex materiae circulantis, ob aculeos in eandem partem inclinatos, hinc ferrum B accedet versus centrum vorticis, eadem ratione qua gravium tendentiam ad centrum explicavi. Eidem magneti A et ferro C cuique suus erit vortex, quia idem | |
[pagina 570]
| |
esse nequit ob contrarium positionem aculeorum in meatibus. hinc recedent a se mutuo ut liberius fluere possit utriusque vorticis materia. Cur ferrum tantum aut magnetem, non alia corpora magnes attrahit vel fugat. an quia materia quae vorticem magnetis constituit in ferro et magnete meatus invenit, non autem in alijs corporibus. Atqui docet experientia vorticem illum nihil impediri interposito quovis alio corpore inter ferrum et magnetem. Unde liquet liberrime illum per corpus interpositum fluere, ac proinde deberet etiam haec corpora versus magnetem adducere. quod non fit. Unicum quod hanc difficultatem solvat invenio esse si dicamus materiam subtilem vorticis libere quidem fluere per interstitia aliorum corporum, sed non invenire meatus per ipsas particulas ista corpora componentes. unde tantum in superficiem earum particularum agere ut ad centrum vorticis ipsas adigat. at in ferro et magnete etiam in ipsis particulis meatus reperiri confertissimos qui transitum dent materiae subtili, unde longè fortius haec corpora ad centrum vorticis pelli necesse sit. Quod autem reliqua, ut lignum vel aurum, nihil moventur fit ideo quod aëris et aetheris particulae aeque valide atque illa ad centrum impellantur ob circulationem vorticis. |
|