Oeuvres complètes. Tome XIX. Mécanique théorique et physique 1666-1695
(1937)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 549]
| |||||||||||||||||||||
Bullae phenomena.Bulla hemispherica ex aqua et sapone 3 poll. diametro in lamina stannea paullum cava, secta calice vitreo inverso, cujus margines in marmore complanatae, cui calici parte ima pauxillum aquae illinitur, ut aer novus ingressu prohibeatur. Positus oculi fuit ut radius lucis incidens, cum repercusso ad oculum pergente, angulum rectum faceret.
| |||||||||||||||||||||
[pagina 550]
| |||||||||||||||||||||
Nonnunquam ad 2 horas durant bullae, si in speculi superficie excitentur, exactè ad horizontem parallela; quod experiri licet imposito globulo marmoreo. Ascendunt continuè, in superficie bullae, maculae quaedam diversicolores caudatae, quandiu colores supersunt. Deinde maculae nigrae. Ascendunt autem praesertim in parte qua ad regionem conclavis calidiorem calix convertitur, ex parte vero opposita descendunt, atque ita circuitu quodam perpetuo redeunt in orbem. Mirabilis autem est bullae tenuitas post ablatos colores et ipsam aquae albedinem, cum vix repercutiendae luci aliquid supersit. Motus macularum ad lucernam egregiè observatur, lente convexa 2 vel 3 pollicum [Fig. 232]; admovendo eam quoad flammae imago quam bulla remittit totam lentem impleat. Simul enim distinctè cerni possunt maculae in superficie bullae natantes. [Fig. 232.]
|
|