Appendice I
À la pars tertia de l'‘Horologium oscillatorium’.
[?]Ga naar voetnoot1)
[Fig. 131.]
ABC [Fig. 131] est Paraboloides; axis ejus AE, vertex A. Proprietas autem ista ut ducta ex puncto ejus quolibet C, per pendiculari in axem, CD; cubus abscissae AD aequetur solido basin habenti quadratum ab CD, altitudinem vero aequalem rectae datae n. Hujus curvae parti datae, ut AC, invenietur linea recta aequalis hoc modo: Sit AE parallela DC, et in ea sumatur AF aequalis 8/27 rectae n. AE vero aequetur ⅓ DC, junctâque CE, quae curvam tanget in C, ducatur ei parallela FG, quae cum producto axe DA conveniat in G; et abscindatur ab ea FH aequalis ipsi AF. Erit jam curva ABC aequalis rectae CE una cum residua HG.
Evolutione curvae CA junctae AK rectae aequali AF sive 8/27 n, describitur Parabola KL, cujus latus rectum duplum AK, vertex K, axis KA.
Sit KL [Fig. 132] Ellipsis vel Hyperbola. axis transversus KP. centrum sectionis A. lateris recti dimidium KC. LNH occurrat sectioni ad angulos rectos, secetque axem in N. LN ad NH rationem habeat compositam ex ratione quadrati AK ad rectangulum POK, et ratione KC ad CA. Punctum H erit in curva CH, cujus evolutione simul cum recta CK describitur linea sectionis KL. unde curvae CH recta aequalis in-