Oeuvres complètes. Tome XVII. L'horloge à pendule 1656-1666
(1932)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 476]
| |
Appendice IX
| |
§ 2.1663. 9 Jan. hora 11½ ante meridiemGa naar voetnoot4). Vitrum aqua pluvia plenum in musaeo per noctem steterat erat autem gelu intensum foris, aere sereno, vento ab oriente spirante. in vitro nulla tamen glacies erat, sed aqua limpidissima et liquidissima remanserat. Cum vero in mensa vitrum deposuissem, ubi juxta foculus cum paucis prunis ex cespite forte adstabat momento citius aquam omnem glacie refertam animadvertiGa naar voetnoot5). Erant autem glaciei laminae tenuissimae pollicem atque eo amplius latae, planitie vero exactissima; ac sine ordine ullo per omnem aquae profunditatem dispositae cerneban- | |
[pagina 477]
| |
tur, et suo quaeque loco fixae. Extractis earum compluribus inveni simili ratione constructas ac sexangulae nivis foliola quae saepius observaram. Habebant enim [Fig. 52] radios veluti quosdam è quibus singulis alij multi utrinque protendebantur, angulo 60 graduum inclinati, quibus circa oras liquefactis, denticuli cernebantur, ordine atque aequis distantijs. [Fig. 52.]
[Fig. 53.]
| |
§ 3.16 Jan. 1665Ga naar voetnoot4). Urinam mane gelatam inveni, atque in superficie [Fig. 53] duas sex radiorum stellas perfectas, angulis ad centrum prorsus aequalibus, praeter imperfectas aliquot et folia qualia in observatione superiori. |
|