Oeuvres complètes. Tome XVII. L'horloge à pendule 1656-1666
(1932)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 472]
| |
Appendice VII
| |
§ 2.4 vel 3 Febr. [1659], hora 9½ vesp.Ga naar voetnoot3) rursus halo circa lunam visus. toto caelo penè sereno stellisque omnibus apparentibus, levi tamen vapore aequaliter obductum cernebatur; ventus admodum lenis. halo etiam tenuior erat quam praecedentes. | |
§ 3.Merc. 19 Martij 1659. hora 3 pomeridianaGa naar voetnoot4), parelia bina observavi, coelo tenuibus nubibus obducto quae veri solis lucem hebetem reddebant. eadem utrique quae soli medio erat altitudo supra horizontem. distantia à sole utrique 25 gr. circiter, ac proinde 50 gr. a se mutuo. verum hora 3½ tantum 46 gr. inveniebam. magis conspicuum erat id quod austrum versus spectabat, Iridisque fulgorem et colores habebat praesertim rutilum à latere soli viciniore. Ita alterum quoque sed languidiores. Figura haudquaquam rotunda aut terminata, sed evanida circa margines. australem caudam habebat, seu verius annexam partem circuli albi horizonti paralleli longèque versus austrum protensi, sed magis conspicui tamen ea parte qua parelio vicinus erat nam reliqua vix cernebantur. Circa solem nullus circulus erat nisi quod semel particula aliqua trans parelium australe extendi videbatur. Per mediam horam me spectante | |
[pagina 473]
| |
duravit hoc parelion, altero prius absumto. In parte coeli opposita nullum aliorum duorum solium vestigium apparuit. Nec mirum quum et hi debiles essent. Cruce lignea angulos metiebar. Magnitudo pareliorum sole major erat aliquanto. cauda vero tenuior parelio et multo minus fulgida. | |
§ 4.7 Apr. 1659. Hora 10½Ga naar voetnoot4) parelia bina apud solem animadvertere coepi, coelo ea in parte et ubique fere sereno, non tamen ceruleo admodum sed candicante. Utrumque oblongum erat longamque caudam habebat à sole aversam [Fig. 50], quae pars[Fig. 50.]
erat magni circuli, horizonti paralleli, ac per solem transeuntis; hic tamen tenuia tantum sui vestigia praebuit, nullaque plane in parte soli opposita neque inter utrumque parelion. Halo etiam solem circumdabat sed parelijs interior 3 aut 4 utrinque gradibus. Pareliorum distantia gr. 56 circiter. lux debilis qualis nubeculae, versus solem ad ruborem vergebat. alteris [sic] vero 56 vel 57 gr. ab utroque parelio, in eodem circulo magno loca bina sed vix tamen cernebantur aliquantum candicantia, quae exordia esse putabam duorum aliorum solium. sed admoto vitro cylindrico longe alio loco animadvertebam quam ubi esse debuissent. Circa hor. 12¼ tenues adhuc reliquiae supererant et halonis et pareliorum, eodem quo prius situ jamque crebrae nubeculae circumquaque volitabant. | |
§ 5.1659. Eodem die 7 Apr.Ga naar voetnoot5) quo parelia ante meridiem observaveram, postmeridiem rursus circa horam 4tam eadem animadverti. halo autem circa solem nullus omnino. angulum distantiae à Sole non dimensus sum. Vespera eadem circa 8, luna plena non longè supra horizontem elevata versus occidentem paraselene apparuit eadem forma qua prius parelia. Etiam halo circa lunam erat diametro 45 gr. et in ipso halone paraselenae. hora 9. halo disparuerat et paraselenae versus occidentem. sed altera ad orientem priori similis stabat. 22. gr. a lunae centro remota. Deinde alterius quoque iterum vestigium comparere coepit. |
|