Oeuvres complètes. Tome XVII. L'horloge à pendule 1656-1666
(1932)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 468]
| |
Appendice VI
| |
[pagina 469]
| |
gula igitur venio. Diagramma ad te manu exaratum recte perlatum est, quia Romae illud typis nunquam commisi. Iridum Solem proxime ambientium diametri fuere grad. 45 plus minus. remotiorum in impresso ORPGa naar voetnoot5) grad. 95 et 20 min. circiter. Colores ut iridum solarium primarum, puniceus vel ruber soli proximus. reliqui ordine et more solito. Omnium istorum arcuum crassitudo seu latitudo aequalis et eadem, solari tamen diametro minor quasi tertia parte, prout schemata recte docent. quanquam inficias non iverim circulum lacteum horizonti parallelum reliquis arcubus aliquanto fuisse latiorem. Cujus diam. apparens secundum
[Fig. 15.]
solis altitudinem in sphaera metienda est, juxta rationem circulorum in sphaera maximis minorum. Parelia anni 1629 satis videntur explicata in charta transmissa: anni vero 1630 ita se habuere. duo quidem M et N [Fig. 15] satis vivacia altera duo O et P minus vegeta extitere. M et N qua parte solem respiciebant rubore purpureo, aversa colore candido fulgebant. O et P tota albaGa naar voetnoot6). Omnium istarum imaginum durationes erant differentes. Nam imago P [Fig. 15] debiliter et raro emicuit, obliterata ante omnes, nubibus ibidem crassiusculis conglobatis. Imago O et illa debilis sed tamen satis stabilis, diuque haesit. Duae laterales M et N per 3 horas constanter visae: elanguente tamen et post multas conflictationes extincto prius sole fictitio M. alter autem N ultra horam superstes fuit, neque ultimum ipsius obitum, egressus domo animadvertere potui, certus ipsum cum sole genuino diu solum incessisse, neque nubibus neque vaporibus aut halitibus, instar aliorum, oppressum. Tandem tamen insecutis pluuiolis, et ipse comparere desijt. | |
[pagina 470]
| |
Igitur si initium cum fine observationis conferamus reperiemus minimum horas 4½, cum autem jamGa naar voetnoot1) ad initium animadversi phaenomeni jam omnia in pleno cursu sese stiterint, facile mihi persuadeo ad quinque aut plures horas totam durationem pervenisse. Parelia in plano verticali Q et R ubi sese arcus iridum vel intersecant, vel everso situ prope verticem in plano verticali per oculi F et solis G centra transeuntisGa naar voetnoot2) contingunt, splendoris vehementia qua visum feriunt, alijs quandoque cedunt quandoque praecellunt, figura et candore ordinarie succumbunt neque figuram eadem magnitudine neque picturam simili semper elegantia dispensant, sed modo augent modo minuunt pro varia nimirum solis G agentis, et materiae Q atque R patientis temperie. Unde haec parelia in perpetua propemodum lucta, atque lucis colorumque fluctuatione versantur. Prima fere et postrema in parelijs visuntur, quanquam in hac apparentia imago solis N, ultimas tenuit partes, prout ex industria observavi. Distantia sive altitudo jubaris Q supra horizontem, tempore primae observationis fuit 49 gr. 40 min. Jubaris R, 76 gr. 10 min. Solis altitudo 28 gr. 30 min. unde distantia ipsius Q a sole in circulo verticali fuit 21 gr. 10 min. At vero ipsius R distantia a sole fuit 49 gr. 40 min. tempore antemeridiano quo primam observationem peregi. Initio harum observationum ventus boreas erat, sed sensim in orientalem tandemque meridianum mutatus, pluvias non tamen magnas nec diuturnas causavit. Diebus subsecutis penè quatuordecim coelum quotidie semivapidum apparuit et quotidie ante prandium sol novos filios creare conatus est, irrito tamen successu, ex defectu scilicet vel materiae vel debitae difpositionis. Vidi enim in circulo verticali initia pareliorum manifesta per sat longa temporis intervalla, vidi etiam solium lateralium manifestas reciprocationes. Iris ORP videtur fuisse portio una arcus circularis, ideoque semicirculus soli concentricus tametfi juxta θ et ϰ horizontem AB non penitus attigerit; fueruntque portiones Oϰ et ρθGa naar voetnoot3) extensionis inconstantis, modo longioris modo brevioris. Arcus ZQαβQγδεζ, solem proxime ambientes, ostentabant quidem visui unum quasi quendam ambitum circularem confusum, non aequabiliter latum, neque constanter sibi similem, sed perenni quasi fluctuatione exundantem atque varium: revera tamen, ex arcubus in schemate expressis conflabatur, quemadmodum ex instituto observationibusGa naar voetnoot4) accuratissimis observavi. Cornua HRC videntur esse segmentum semicirculi minoris majorem ORP situ contrario contingentis in communi nodo R.Ga naar voetnoot5) Arcus ZQα, βQγ in nodoGa naar voetnoot5) Q sese intersecant, ibique parelium Q efficiunt. Soles duo N | |
[pagina 471]
| |
et M enati sunt in communibus nodis seu intersectionibus M et N; quas facit iris ζδε cum circulo lacteo ONMP.Ga naar voetnoot5) Coeli pars septentrionalis purgatior fuit australi, quae tenuibus et viscosis vaporibus incessaGa naar voetnoot6) huic apparentias occasionem et materiem majorem subministravit. Atque haec sunt quae ad tua quaesita reponenda occurrerunt modo. In opusculo de ParelijsGa naar voetnoot7) plura fortassis ad gustum tuum promentur. Delectavit me admodum tuus eruditus ille super parelia mea commentarius; manum certe et calamum accuratiorem haud expecto, et gaudeo adumbrationibus meis tantum Apellem supervenisse; ad gustum meum faciuntGa naar voetnoot8) omnia quae de genesi, natura et significatu hujus phaenomeni disputas, uti ex meo tractatu satis perspicies. &c. |
|