Appendice III
Au traité des couronnes et des parhélies.
9 Nov. 1658Ga naar voetnoot1).
Sol oriens visus telescopio Ellipticus [Fig. 36]. cum ad nubeculam pervenisset in longitudinem extensam et quae diaphana prorsus erat, planior ea parte ellipsis fiebat ex nubeculae refractione. cum deinde nubeculam ingressus esset flexa apparebat circumferentia
[Fig. 36.]
[Fig. 37.]
ut in 2
do schemate [Fig. 37]. utrobique undulata ac scabra ob ascendentes vapores. Si refractio non fit nisi in superficie polita, quomodo ergo in nube? Videtur dicendum, aerem intra nubis ambitum contentum frigidiorem vel calidiorem forsitan esse aere ambiente, et secundum superficiem aliquam ab illo secerni, quae invisibilis quidem, sed refractioni efficiendae sufficere possit
Ga naar voetnoot2). Nam in guttulis exiguis, quibus nubes constat, istam refractionem non fieri certum est, et parvam admodum esse liquet.