Oeuvres complètes. Tome XVI. Percussion
(1929)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 312]
| |
Appendice IIGa naar voetnoot1)
| |
[pagina 313]
| |
6. Si mobilia duo ex filis suspensa gyrentur ita ut circulos horizontales describant, capite altero fili immoto manente, fuerint autem conorum quorum superficies fila hoc motu describunt, altitudines aequales: tempora quoque aequalia erunt quibus utrumque mobile circulum suum percurritGa naar voetnoot8). 7. Si mobilia duo, ex filis suspensa, gyrando describant circulos horizonti parallelos, erunt tempora circulationum in subduplicata ratione altitudinum conorum, quorum superficiem fila percurruntGa naar voetnoot9). 8. Hinc sequitur, si mobile ex filo suspensum, cujus alterum caput sixum manet, descripserit circulos inaequales horiz. parallelos, tempora circulationum fore in subduplicata ratione sinuum angulorum quibus filum ad planum horizontis inclinaturGa naar voetnoot10). 9. Si in ejusmodi gyratione fuerit angulus, quo filum ad horizontis planum inclinatur, semirectus; erit tempus circuitus unius ad tempus casus perpendicularis ex dimidia coni, quem filum describit, altitudine, ut circumferentia circuli ad radiumGa naar voetnoot11). Probatur ex eo quod hoc casu debeat mobile habere vim centrifugam suae gravitati aequalem, hoc est aequalem illi quam acquireret cadendo ex altitudine quartae partis diametrî circuli quem describit, per prop. 1 huj. 10. Ex duobus praecedentibus efficitur, quando mobile ex filo suspensum circulos omnium minimos describit esse tempus unius circuitus ad tempus casus perpendicularis ex ipsius fili altitudine, sicut circumferentia circuli ad latus quadrati sibi inscripti. Quod tempus circuitus proinde aequale est oscillationi minimae ejusdem penduli, qua ultro citroque movereturGa naar voetnoot12). 11. Ex hoc et 8a. demonstratur, si mobile, ita suspensum circulum horizonti parallelum describat, tempus circuitus esse ad tempus casus perpendicularis ex altitudine filo aequali, sicut circumferentia descripta radio qui sit medius proportionalis inter fili longitudinem et altitudinem coni quem gyrando filum describit, ad eam quae potest fili duplumGa naar voetnoot13). Hinc colligitur tempus circuitus ejusmodi fore aequale tempori casus perpendicularis ex altitudine filo aequali quando angulus inclinationis fili ad horizontis planum erit 2 gr. 54 min. proximèGa naar voetnoot14). | |
[pagina 314]
| |
12. In cavo conoidis parabolici, axim ad perpendiculum habentis, circuitus omnes globuli, circulos horizonti parallelos percurrentis, sive magnos sive parvos, aequalibus temporibus peragunturGa naar voetnoot1). 13. Quod si parabolae latus rectum fuerit 19 unciarum pedis Rhen. singuli circuitus singulis secundis minutis peragentur, nempe si globulus minimus intelligatur. nam centrum ejus in superficie conoidis versari necesse est. Colligitur ex 10a. et ex eo quod pendulum longitudinis 9½ unc. oscillationem duplicem, vel etiam circellum minimum, det singulis secundis, ut docet experientiaGa naar voetnoot2). |
|