Oeuvres complètes. Tome XVI. Percussion
(1929)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 201]
| |
Première partie.Ga naar voetnoot1)
| |
[pagina 202]
| |
quorum illa ante nos aliqui inspicere ceperunt nec multum tamen promoverant, ista vero nemo adhuc attigerat quorum summam publice exposuimus, velut mantissae loco operi jam dicto adjunctamGa naar voetnoot1). De utroque autem argumento hìc agere instituimusGa naar voetnoot2) quoniam ipsas quidem leges horum motuum in lucem emisimusGa naar voetnoot3), demonstrationes vero postea daturos polliciti sumus. quod eo magis praestare debemus, quod in ijs quae de Luce et de Gravitate nuper evulgavimus, non nunquam hasce motus regulas ad alia demonstranda adhibemusGa naar voetnoot4). ac primum quidem de communicato motu ex appulsu mutuo corporum inquiremus ubi et de mollibus demonstrationes novas proferemusGa naar voetnoot5), quas aliquanto seriusGa naar voetnoot6) quam caeteras reperimusGa naar voetnoot7). Porro ut aliorum quoque studia in hoc argumento cognoscanturGa naar voetnoot8) non pigebit omnem ejus progressum et incrementa ab origine exponere. Itaque quantum video annis ab hinc 50 aut amplius de metienda vi Percussionis quaeri caeptum estGa naar voetnoot9) quamquam jam ante Galilei quandam commentationem hac de re extitisse scribit Alph. BorellusGa naar voetnoot10). Sed juvenili ejus aetate editam, ac postmodum retractatam improbatamque. Postea vero provecta jam aetate Galileum denuo in hanc disquisitionem incubuisse, nec tamen in chartis ejus post obitum | |
[pagina 203]
| |
fuisse repertum quod huc spectaret ut idem Borellus auctor estGa naar voetnoot11). Idque contra opinionem omnium contigisse dicit quoniam Galileus in dialogis suis non semel tanquam de re multum a se agitata ac partim explicata mentionem fecerat. Scribit enim in quarto Mechanicorum DialogoGa naar voetnoot12) diu obscuram prorsus hanc materiam sibi fuisse cumque multa millia horarum in ea meditanda insumsisset, tandem notitiam nonnullam esse adeptum eamque primis hominum cogitationibus plurimum discedentemGa naar voetnoot13) quam quidem post illam de projectorum motibus doctrinam sese expositurum promittitGa naar voetnoot14). Sed credibile est virum ingeniosissimumGa naar voetnoot15) ne tunc quidem sibi satisfecisse eoque nihil potius quam non satis explorata tradere consultius duxisse. In eodem enim extremo dialogo differt rursus tractationem hanc, summam difficultatem obtrudens qua factum sit ut a nemine quoquam qui hactenus eam aggressus sit, penetrari potuerint intimi ejus recessus, utpote maximis tenebris obrepti et à primo hominum conceptu prorsus alieni. Eodem vero tempore fere ab Honor.o FabrioGa naar voetnoot16), et Renato CartesioGa naar voetnoot17) res tentata est qui ita de Percussione egerunt ut quod fieret occursu corporum in spatio nulla alia materia impedito exquirerent. quorum inventis non acquiescens idem argumentum deinceps resumsit Alph. Borellus, Pisis in Italia mathematices ProfessorGa naar voetnoot18). Et hi quidem omnes non certa satis Principia usurpantes et quibusdam quasi demonstrationibus veris falsa miscueruntGa naar voetnoot19), nonnunquam experimentis consona afferentes, nonnunquam prorsus contraria. Mihi in haec ut inquirerem fecit legum illarum quas apud Cartesium inveneram absurditas et ab experimentis dissensio, quas tamen ille summo studio | |
[pagina 204]
| |
semper defendit uti et discipuli ipsius, e quorum numero erat Fr. SchoteniusGa naar voetnoot1). adeo ut cum anno 1654 alias veriores leges reperissem, invitus...Ga naar voetnoot2) Quid vero ab eo tempore actum sit, et quomodo in lucem venerint hae leges, ea pleraque ex actis diarijsque Eruditorum in Gallia Brittanniaque Editis cognoscere licet, quorum haec sunt Mensis Jan. et AprilisGa naar voetnoot3), illa Martij anni 1669Ga naar voetnoot4). Ex ijs nempe apparet eodem fere tempore a viris Clar. Wallisio, Wrennoque, et a me, Regulas quasdam de motu ex occursu corporum genito, Oldenburgio traditas fuisse qui Societati Regiae tunc erat a secretis. Apparet etiam meas mihi aliquot ante annis fuisse cognitasGa naar voetnoot5) cum propositos a Wrennio et Rookio casus aliquot collisorum corporum secundum ipsas sic resolvissem ut experimentis illorum definitiones nostrae exacte quadrarent. Regulas enim nullas adhuc reperisse se fatebantur. Erat autem annus 1661, idem quo primum Brittanniam adieramGa naar voetnoot6). Caeterum Wallisij Regulae ad corpora ea tantum pertinebant quae collisa à contactu non resilirent, quorum numero etiam perfecte dura haberi vultGa naar voetnoot7) quod et alijs visum est, etsi non pauci dissentiant quorum mihi verior opinio esse videtur ut postea disquireturGa naar voetnoot8). resilire autem tantum existimat quibus inflecti ac restitui | |
[pagina 205]
| |
natura sua datumGa naar voetnoot9) de quibus nihil certi tuncGa naar voetnoot10) definiverat. Regulae autem de non resilientibus verae sunt; sed Wrennus suorum nullam demonstrationem dederatGa naar voetnoot11); Imo Existimabat (ut ab Oldenburgio tunc accepiGa naar voetnoot12) nullam demonstrationem eorum dari, nisi multis adsumtis de quibus nihilo magis liqueret. quaeque propterea et ipsa demonstranda forent ut appareat non aliunde quam ab experimentis regulas hujus Cl.i viri fuisse petitasGa naar voetnoot13). Nostris tamen theorematibus in Angliam missisGa naar voetnoot14) demonstrationes accesserant, de quibus eadem epistola scribit Oldenburgius, has Multis e Regia Societate, ac proesertim Presidi Brounckero, valdeGa naar voetnoot15) probari. ac rursus alijs literis ultimi Maji anno eodem datisGa naar voetnoot16). Credebam, inquit, jam prioribus meis te certiorem factum, omnes bîc fere assentiri ijs motus regulis quoe a te Wrennioque traditoe sunt. Nunc et hoc addo, Presidi nostro tantopere placere omnem in his tractandi demonstrandique rationem, ut eam frequenti consessu multim proedicaveritGa naar voetnoot17) nemine quicquam contradicenteGa naar voetnoot18). In his demonstrationibus principium seu postulatum adsumsiGa naar voetnoot19) de qua mox videbimus quod cum sit ab omnibus necessario concedendum, tamen ut in re nova non omnibus aeque perspicuum erat. Quod tunc primum expertus sum cum id coram parisiis geometris exponeremGa naar voetnoot20). Idem vero à Brounckero non repugnanter receptum fuitGa naar voetnoot21) uti neque postea à Wallisio qui illo usus est in opera ingenti quod de motu adscripsitGa naar voetnoot22); ubi de percussu resilientium corporum nostris Wrennijque repertis consentanea traditGa naar voetnoot22); quanquam et è suis principijs illa demon- | |
[pagina 206]
| |
strare conetur. Ab eo tempore Pardiesius quoque Jesuita vir non vulgaris ingenij libello exiguo idem argumentum tractavitGa naar voetnoot1), in quibusdam longissime ab omnibus recedensGa naar voetnoot2). At non paucis post annis, idem quoque a P. des Chales usurpatum reperi in libello de Motu Locali inscriptoGa naar voetnoot3) qui vel e Wallisij libro mutuari potuitGa naar voetnoot4) vel ab ijs qui nostras demonstrationes Parisijs praesentes audiverantGa naar voetnoot5). Est profecto in hujusmodi novis contemplationibus difficillimum certi quid | |
[pagina 207]
| |
invenire quod fundamenti vice sit in reliqua constructioneGa naar voetnoot6) et magna cautione opus ne verisimilibus decipiamur quod ut manifestius pateat nonnihil de varijs aliorum principijs hic disseremus priusquam ad nostra progrediamur. Volebat Cartesius motus summam semel in rerum naturam introductamGa naar voetnoot7), perpetuo eandem manere, adeoque id in corporum quoque durorum concursu tenendumGa naar voetnoot8). Colligitur autem corporum quotlibet motus summa si quantitates materiae singulorum quae rationem ponderis sequuntur, in ipsorum celeritates ducantur, postquam numeris scilicet aut lineis tam ponderum quam celeritatum ratio expressa fuerit. Videbatur rationi apprime consentaneum axioma nec difficulter a philosophis accipiebatur cum tamen falsum esset. Alia autem praeter hoc adsumebat Cartesius multo minus admittenda, veluti cum quantitatem resistentiae cum quantitate motus comparat, ex quo illud efficiebat ut corpus majus a minori impacto moveri non possetGa naar voetnoot9). Pardiesius vero cum corpus quiescens undique liberum, nihil quicquam motui resistere recte statuisset, putabat etiam quamcunque celeritatem aeque facile in ipsum transmitti, atque idcirco totam accipere quae esset in corpore impacto quantumlibet minoreGa naar voetnoot2); quod mirum est tali viro in mentem venire potuisse. Praesertim cum tam longe ab experimentis recederet. Quaecunque enim talia sunt vel ex quibus ea consequi necesse est ea merito suspecta esse debent. Ab his vero longe diversus abit Mariottus, in libro de Percussione Gallica lingua conscriptoGa naar voetnoot10). Ubi singula fere Theoremata non aliter quam totidem expe- | |
[pagina 208]
| |
rimentis confirmat, Theoremata autem pleraque ad corporum concursum spectantia eadem sunt quae a nobis multo ante fuerant in lucem editaGa naar voetnoot1), quaeque in consessu EruditorumGa naar voetnoot2) in Bibliotheca Regia adductis demonstrationibus comprobaveram; quarum demonstrationum vim videtur ille non satis intellexisse. Habuerat autem a nobis etiam experimenta illa quae adducitGa naar voetnoot3) de serie globulorum qui ab uno vel pluribus in recta linea percussi, totidem de serie illa ex parte oppositaGa naar voetnoot4) discedere coguntGa naar voetnoot5). Nec non machinam ipsam in qua pendentium globulorum mutuo collisu experimenta peragunturGa naar voetnoot6) quorum, si tanti esset, testes citare possem eos qui de coetu insignium virorum qui tunc aderant hoc tempore supersunt. |
|