Oeuvres complètes. Tome XIII. Dioptrique
(1916)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 596]
| |
Appendice VGa naar voetnoot1) À la troisième Partie de la Dioptrique ‘De Telescopiis et Microscopiis’.
Esto igitur telescopium ejusmodi, compositum è lentibus
| |
[pagina 597]
| |
qui axi AD paralleli incedunt, quos a medio Lunae puncto procedere ponemus, hi cogerentur refractione lentis A ad punctum O, sed à lente D paralleli redduntur eo quod idem punctum O positum est lenti B dispersus punctum radiorum qui in ipsam a parte G paralleli feruntur. Cumque ita paralleli ad oculum G ferantur distinctam visionem efficient. In altero schemate consideremus praeterea radios binos qui e punctis in dextro et sinistro lunae margine existentibus promanant, eos nempe qui per mediam lentem feruntur velut RA, HA. Hos autem scimus ita ipsam penetrare ut a rectitudine non recedant, seu sint quasi rectae lineae RAI, HALGa naar voetnoot5). Inventa autem duabus AO, AD, tertia proportionali AM, ita flectentur radij AI, AL refractione lentis D ut inde pergant veluti venientes ex punto MGa naar margenoot* in casu cavae lentis D, at in casu convexitatis D ut tendant ad MGa naar voetnoot7). Itaque jungantur MI, ML et rectae ad usque pupillam G producantur atque etiam ex parte altera versus P et NGa naar voetnoot8). Dico jam proportionem amplitudinis per telescopium visae ad eam quae absque eo percipitur eam rationem esse quae anguli IML et IAL, hoc est quae rectae AD ad DM propter angulorum parvitatem, hoc est quae rectae AO ad OD, propter analogiam trium AO, AD, AM. hoc est quae foci distantiae lentis convexae A ad distantiam puncti dispersus cavae D. Sicut enim ang. HAR, cui aequalis IAL, is est quo tota lunae amplitudo absque telescopio percipitur; quando quidem radios RA, HA ab extremo dextro ac sinistro margine egredi posuimus; Ita ang.m PMN sive IML esse demonstrabimus quo per telescopium eadem amplitudo spectatur. Etenim quemadmodum qui a medio lunae puncto radij paralleli venire censentur ipsi AD, totamque implerunt lentem A; ab ea coguntur versus punctum O ac refractione lentis D rursus paralleli inter se atque axi AD fiunt, ita qui a dextro lunae marginis puncto in totam similiter lentem A paralleli feruntur radio RA, coguntur ab ea ad punctum quoddam ut QGa naar voetnoot9) ad latus O quod in recta RAI si opus producta quoniam et haec radiorum unus est; opera autem lentis D rursus inter se paralleli fiunt, ac proinde paralleli rectae MI, quandoquidem radius AI, penetrata lente D dirigitur secundum ipsam MI. Eodem modo radij qui a simstro lunae puncto paralleli venire censentur rectae IIA, penetrata utraque lente fiunt denuo paralleli rectae ML. Itaque ab utroque lunae margine venientes et distinctam visionem praestant, et ita paralleli utrimque feruntur quasi a punctis longinquis in rectis IMP, LMN existentibus emanassent. Eoque diameter Lunae per telescopium visae occupat angulum PMN qui absque telescopio occupabat angulum RAH, quod [erat demonstrandum]. |
|