Oeuvres complètes. Tome XIII. Dioptrique
(1916)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 594]
| |
Appendice IVGa naar voetnoot1)
| |
[pagina 595]
| |
foco G abesse, ut in idem punctum G cadat punctum dispersus radiorum parallelorum à parte oculi advenientium atque in lente B fractorum. Sic enim et vicissim qui refractione lentis AM diriguntur ad punctum G ut contingit ijs qui a puncto longinquo rei visae affluunt penetrata lente B reddentur paralleli, atque ita ad oculum pervenient eoque visionem efficient distinctam, ut ex ijs quae de oculo diximus apertum est. At si lentem ocularem convexam adhibere velimus ea ultra focum G a lente AM removenda erit tanto intervallo quanto à lente B focus suus distat. Ita enim radij a puncto rei visae in lentem AM radiantes, ejusque refractione ad punctum G collecti unde porro rursus disperguntur, necessario paralleli reddentur refractione lentis B, atque ita ad oculum pervenientes picturam rei visae distinctam in fundo oculi effingent. Atque hinc patet posita eadem lente magna, semper longius aliquanto fore telescopium convexa lente oculari instructum, quam si cava adhibeaturGa naar voetnoot4). |
|