Oeuvres complètes. Tome XIII. Dioptrique
(1916)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 588]
| |
Appendice IIGa naar voetnoot1)
| |
[pagina 589]
| |
tuitis experimentis primam originem acceptam refertGa naar voetnoot3), neque enim ullum tali ingenio aut industria fuisse hominem qui totius rei ignarus cogitando ac rationem colligendo eam adsequi valeret. Hoc enim vel ex eo colligere licet, quod tanto post tempore nemo fuit qui veras eorum quae fieri videmus causas apperuit aut eatenus perspiceret ut de mensura auctae speciei ex forma et positu vitreorum orbium pronuntiare posset. Nam neque Keplerus hoc docuitGa naar voetnoot5), etsi multa laude dignus ob ea quae in dioptricis primus explicuit. Neque felicior fuit Cartesius; imo ut vere dicamus a via prorsus aberravit, in his quae de ratione et effectu telescopij exponenda susceperat. Quod vix credibile quidem de tanto viro, tamque in opticis versato, tamen dicendum fuit, ne quis frustra ea intelligere laboret quae cum nihil signisicent intelligi non possunt. Cum vero alij multi post eum in eodem argumento operam posuerint, nihilo magis tamen idem problema quod in his omnium praecipuum est absolverunt. Itaque non parvam difficultatem habebat inventi jam reperti caussas indagare, nedum ut cum nondum existeret per causarum contemplationem quisquam id erueret. Casu vero et experiendo eodem perventum esse nihil mirum est cum frequens usus esset convexarum et cavarum lentium jam a trecentis et amplius annis quibus lentibus seorsum sumptis senum ac myopum, quos vocant, visui remedium paratur. Poterat enim vel unica convexa lente paulo diligentius formata oculisque ad distantiam quandam opposita occasionem praebere majoris tentandi; ut potius mirandum sit tam diu rem obviam latuisse. Postquam vero in lucem prodierat eoque quo scimus a Galileo perducta erat etiam caussis utcunque cognitis, mirandum rursus quamobrem longo tempore non ultra progressa sit. credibile tamen in causa fuisse difficultatem eam quae in expoliendo vitro atque in debitam formam fingendo sese offert quae sane non exigua est. Etenim hac superata difficultate ad 40 et amplius pedes telescopia creverunt, multaque in caelo non ante visa in conspectum venerunt. Postquam vero illud quoque incommodum quod ex nimia tuborum mole ac pondere oriebatur, nupero invento nostro sustulimusGa naar voetnoot5), ut nihilo difficilius nunc centenum pedum telescopia quam antea decempedalia tractentur, novum atque ingens haud dubie huic arti accessit incrementum, cujus effectus et nos ipsi jam aliquatenus percepimus, et ultra percepturos non desperamus. Quae vero de rebus caelestibus telescopiorum opera deprehensa sunt, in universum haec suntGa naar voetnoot4). Lunae montes vallesque solis maculae atque in sese conversio. Planetae Jovis comites quaterni. Phases Veneris quales Lunae, ejusque variae magnitudines apparentes, viae lacteae candor ex multitudine exiguarum stellarum. Itemque inerrantium toto caelo major multo quam antea numerus. Atque haec omnia a Galileo, etsi de solaribus maculis se illi primas concedere Scheinerus negatGa naar voetnoot6). Idem vero Galileus Saturni quoque phaenomena | |
[pagina 590]
| |
observaverat, quatenus telescopijs suis, quae sex septemve pedes non excedebant, concessum. Atque eum putabat minoribus stellis duabus, ab utroque latere admodum propinquis, stipatum sese vidisse. Deinde vero rotundum vidit neque in eo deceptus est. Ejusdem vero planetae postea alias mirabiles figuras sed plerasque falso creditas Franc. Fontana, Scheinerus, Gassendus, Hevelius, Ricciolus alijqueGa naar voetnoot1) complures annotaverunt, quibus tandem veriores nos conspeximus, annuloque tenui plano, nusquam cohaerente, adque eclipticam inclinato Saturnum circundari ostendimus, comitem praeterea ipsi adesse stellulam exiguam quae 16 dierum spatio circumferatur. quae jam olim annis ab hinc 26 libro singulari explicata sunt. In quo planetarum quoque diametri a nobis observati habentur atque ex ijs planetarum inter se atque ad solem proportioGa naar voetnoot2). At dehinc decennio post alij duo comites eidem Saturno adesse deprehensi sunt a domino Cassino qui et ante ex maculis quibusdam in Jove ac Marte observatis docuerat sydera in se ipsa certis periodis revolviGa naar voetnoot3). atque haec praecipua sunt eorum quae telescopiorum opera in caelo hactenus animadversa sunt. QuidGa naar voetnoot4) Galileus observavit. Post Galileum multo tempore in tubis ad caelestes observationes parum profectum. Fontana e duobus convexis monstrosas figurasGa naar voetnoot5). E quatuor convexis RheitaGa naar voetnoot6). Post Galileum e 2 convexis inventum de quibus KeplerusGa naar voetnoot7). postea 3Ga naar voetnoot8) et ex 4 convexis ad erecta. Rheita monuit melioraGa naar voetnoot6). Aucta etiam telescopia ad sidera. Sed parum profectum nisi quod in variae.... |
|