Appendice II
Au deuxième livre du ‘Tractatus de refractione et telescopiis’.
[1653.]
Manente oculo et visibili, per lentem quamlibet interpositam spectato, si transferatur lens, ut quantum prius àb oculo remota fuit tantum postea distet à visibili. Eâdem hoc quam prius magnitudine spectatum iri, similique situ.
EstoGa naar voetnoot2) ut spectetur visibile in E oculo in D, per interpositam lentem in A. Posteaque spectetur idem per lentem in α translatam sumpta Eα aequali DA. Dico utraque positione visibile in E ejusdem apparere magnitudinis, et situm similiter.
Nam quale apparet per lentem in A magnitudine et situ, tale appareret posito oculo in E et visibili in D, lente non môta, per anteced.Ga naar voetnoot3). Sed tale apparet visibile in D, posito oculo in E, per lentem in A, quale si sit illud in D et lens in α; quoniam intervalla singula Dα, αE, aequalia sunt intervallis EA, AD. Itaque visibile in E oculo in D aeque magnum apparet, spectatum per lentem in α, similique situ, atque cum posita fuit in A. quod erat dem.