Oeuvres complètes. Tome XIII. Dioptrique
(1916)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 235]
| |
Appendice IGa naar voetnoot1)
| |
[pagina 236]
| |
explicationem superius descriptaGa naar voetnoot1). Quum igitur distincta visio ponatur fieri, ad quam requiritur ut radij omnes qui a punctis singulis rei visae, ut H, G, I, ad oculum promanant, sive per aerem tantum, sive per quaslibet lentes transierint, ad totidem rursus puncta in fundo oculi colligantur, ut L, E, K; clarum est, quod si opposito ad oculum exili foramine, tantum unus veluti a singulis punctis radius admittatur, is nihilominus eodem quo prius loco in fundum oculi incidens, punctum unde effluxit, etsi minus dilucide, ibi pinget. Quare nec magnitudinem nec situm rei visae quicquam immutatum iri constat, sed eodem modo sese habitura atque antea cum sine interposita lamina libere ad oculum radij deferebantur. Quando igitur in sequentibus ad ineundam apparentis ac verae magnitudinis rationem, instar puncti oculum esse statuemus recte procedere eas demonstrationes ex his manifestum erit, cum nihil intersit, quantum ad perceptarum imaginum magnitudinem an ad puncti exilitatem oculi apertura reducta sit an tota, ut solet, pateat. Quando autem apparentem rei trans lentes visae magnitudinem ijs quoque casibus definivisse inveniemus, quibus distincta visio non contingit, tum quod primo loco hic ostensum fuit, in mentem revocetur, nempe confusam visionem semper emendari posse, contracta uti dictum est oculi apertura. Qu[am]vis et lente insuper aliqua, cava vel convexa, oculo proxime admota, confusionem ab alijs lentibus ortam, tolli. |
|