Oeuvres complètes. Tome XII. Travaux de mathématiques pures 1652-1656
(1910)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 9]
| ||||||
I.Ga naar voetnoot1)
| ||||||
[pagina 10]
| ||||||
Quod autem circumferentia FG parabolam secabit inter verticis punctum F et punctum H in quo BH perpendicularis ad FB, occurrit parabolae, hoc inde manifestum fiet. Jungantur EH, HC. Quoniam igitur FB aequalis est lateri recto parabolae FGH, erit necessario etiam BH aequalis FB vel MC quare CH parallela et aequalis BM. Est autem quadr. EF aequale istis simul quadrato FM, hoc est quatuor quadr.is MHGa naar voetnoot5) et qu.o ME. at qu. EH aequale est istis qu.is ex EC et CH, hoc est duobus qu.is MHGa naar voetnoot5) una cum qu.o ME et duobus rectangulis EMC, ergo quia hinc duo rect.la EMC minora sunt duobus istinc quadratis MHGa naar voetnoot5), et reliqua utrinque communia, apparet quadr. EH minus esse qu.o EF; itaque punctum H intra circumferentiam cadet FG; sed eadem circumf. FG ad verticem F necessario ingressa est parabolam FGH. ergo eandem hanc secabit inter puncta F et H: quod erat primò ostendendum. Fiat nunc sicut CM at MN potentia, ita MN ad NO longitudine,Ga naar voetnoot6) ponaturque OQ aequalis duplae MN. Jungantur de inde MK, ML atque item EG, et sit GP perpend, ad FB. Quia igitur aequales sunt EF, EG aequalia quoque erunt earum quadrata. ergo quadrata FM et ME simul aequalia quadratis GN, NE. quadr.i autem FM excessus super quadr. GN, aequatur duobus rectang. is PFM, hoc est, quatuor quadratis ex PG, minus qua.o PF.Ga naar voetnoot7) Sed quadratum EM deficit à qu.o EN duplo rectangulo EMN et qu.o MN. ergo cum hic defectus isti excessus aequalis sit necessariòGa naar voetnoot8), erit duplum ▭ EMN una cum qu.o MN aequale quatuor qu.tis PG sive 4 □is MN minus qu.o PF. et ablato utrinque qu.o MN, erit duplum ▭ EMN aequale tribus qu.is MN minus qu.o PF, ideoque qu. PF aequale excessui trium qu.orum MN super duplo ▭o EMN. Quia autem ut FB, quae aequalis est lateri recto parabolae, ad PG, ita haec ad PF, erit quoque ut qu. FB ad qu. PG, sive ut qu. CM ad qu. MN, hoc est ut MN linea ad NO, ita qu. PG. ad qu. PF, hoc est ad excessum trium qu.orum MN super duplo ▭ EMN. sed ut qu. PG seu qu. MN ad dictum excessum qui aequatur ▭o sub MN et sub eo quo tripla MN excedit | ||||||
[pagina 11]
| ||||||
duplam EM, ita est MN ad id ipsum quo tripla MN excedit duplam EM; ergo quoque ut MN ad NO ita eadem MN ad 3MN minus 2EM. aequalis est igitur excessus triplae MN super dupla EM ipsi NO ideoque tripla MN ablato NO, hoc est MQ (est enim OQ ex constr. aequalis duabus MN) aequabitur duplae EM. Porro quoniam qu. CM. seu qu. KM est ad qu. MN ut MN linea ad NO,Ga naar voetnoot9) erit quoque per conversionem rationis qu. KM cui aequale qu MB, ad qu. KN ut MN ad MO. sed ut qu. BM ad qu. KN, ita est circulus circa diametrum BD ad circulum circa KL diametrum. ergo conus basin habens circulum circa BD et altitudinem MO aequalis est cono KML. aGa naar voetnoot10) Est autem dimidia sphaera BCD, cui aequalis conus basin habens circulum circa BD et alitudinem AC, ad conum dictum basin eundem habentem circulum circa BD, et altitudinem MO, ut AC ad MO: ergo dimidia sphaera BCD est quoque ad conum KML ut AC ad MO. Sed eadem dimidia sphaera est ad partem solidi BKLD, quae remanet dempto cono KML, ut eadem AC ad OQ, (est enim dicta semisphaera ad sectorem solidum MKCL sicut superficies sphaerica BCD ad superficiem KCLbGa naar voetnoot11), hoc est ut rectangulum ACM ad rectangulum ACN cGa naar voetnoot12), sive ut MC ad CN, ac proinde per conversionem rationis quoque semisphaera BCD ad dictam partem solidi BKLD quae remanet dempto cono KML ut CM ad MN sive ut AC ad duplam MN quae est OQ). Ergo semisphaera BCD erit ad totam partem solidam BKLD ut AC ad totam MQ, dGa naar voetnoot13) quae aequalis duplae EM ostensa | ||||||
[pagina 12]
| ||||||
fuit,Ga naar voetnoot14) hoc est, ut AM ad ME. Quare et per conversionem rationis, erit semisphaera BCD ad portionem KCL ut MA ad AE. ideoque tota sphaera ABCD ad dictam portionem KCL ut AC ad AE, et dividendo, portio KAL ad portionem KCL ut CE ad EA: quod erat demonstrandum. Idem problema composuit dionysidorus ope parabolae simul et hijperboles. Diocles per ellipsis et hijperbolen.Ga naar voetnoot15) Ipse vero Archimedes constructionem non dedit,Ga naar voetnoot16) nisi ea fortassis ipsius est quam Eutocius in vetusto libro se reperisse testatur;Ga naar voetnoot17) quae similis dionijsidori, nam per hijperbolam item et parabolam absolvitur. |
|