Instrumentum describendae helici fabricari ejusmodi potest; Cylindrus exiguae altitudinis in quo C, quiescit et plano affixus est. Cylindro minori in quo B, affixa est regula AF, adeo ut simul convertantur. EAB est chorda. A trochleola. DB est stylus. chorda EA tangit circumferentiam cylindri C in E, atque ibidem firmata est: et altera ejus extremitas affixa stylo BD.
Mota igitur regula AB simulque cijlindrulo BF, qui regulae adheret, et manente immoto cylindro C, circumvolvetur chorda EAB circumferentiae EH;
atque ita fiet ut stijlus DB moveatur aequabili motu versus A, dum A movetur versus G: quare cuspis B describet helicem.
Videndum autem est quo potissimum modo dissicultatibus obviam iri possit, quas exhibebit cylindrus uterque, et puto non difficile fore. Notandum quod regula BA, longior esse debeat circumferentia EH. Item quod si majorem minoremve helicem describere velimus, adhibendus sit alius cylindrus loco cylindri C.
Denique quod non possit hoc instrumento datae magnitudinis helix describi, nisi cognita ratione diametri circuli ad suam circumfer.