No 2684.
Christiaan Huygens à G. Cuper.
6 juin 1691.
Le lettre se trouve à la Haye, Bibliothèque royale.
La copie et la minute se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 2683.
Viro amplissimo Gisb. Cupero Chr. Hugenius S.P.D.
Memini quidem Vir Amplissime LudolphumGa naar voetnoot1) quem dicis, legenda mihi dedisse summaria Commentariorum patrui suiGa naar voetnoot2) in Historiam Aethiopicam. Sed idem, nisi me ommis fugit memoria, Haga discedens ea repetijt, Tibi nempe redditurus a quo habuerat. Itaque culpanda est Viri socordia, si id non praestitit. Quod si praeter commentaria ipsa doctissima, quae te nuper ab auctore accepisse scribis, partem voluminis facere debet breviorem eorum, doleo id tibi abesse; quanquam minus desideranda videntur quae tantummodo argumenta complectebantur rerum quae nunc explicata habes in opere ipso. Erat autem ni fallor Erfurdiensis Professor Ludolphus noster, si fortasse per literas eum conveniendum putabit. Vale Vir praestantissime et Eruditissime.
Dabam Voorburgi 6 Jun: 1691.