No 2641.
J. LudolffGa naar voetnoot1) à Christiaan Huygens.
9 décembre 1690.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Vir Generose, Excellentissime & Celeberrime Patrone summe colende!
Huc accessi studij mei Mathematici promovendi causâ, in Patria observans, Mathematum cultum praeprimis in Hollandia florere, difficulter vero habemus copiam horum, quae hîc copiosé hac in re geruntur; accedit m. quod nobilissima Mathematum scientia rarissimos apud nos inveniat Patronos & Fautores non sine maximo hujus amplissimi studij detrimento. Celeberrimum tuum Nomen, Vir Generose, innotuit mihi, non credo, quod mihi quicquam felicius hîc contingere possit, quam si mihi detur licentia personam ipsam coram venerari, ejusdemque alloquio & patrocinio frui, id quod si mihi permittas benigne, studium meum pro meis facultatibus Tibi erit obstrictissimum; si, quid velis, mihi significare placeat, expectabo id ipsum in hospitio meo Tibi vicino in t' hoogstraet over de Papenstraet bij den heer Raest. Valeas et Faveas
Tui excellentissimi Nominis Cultori Jobo Ludolffo, Math: P.P. & Senatori in Patria.
Mijn Heer Mijn Heer Christiaen Hugens van Selem
Dabam Hagae Comitis d. 9 Dec. 1690.