No 2663.
G. MeierGa naar voetnoot1) à Christiaan Huygens.
25 février 1691.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 2665.
Nobilissime Domine.
Commendavit fidei meae literas in Belgium cursore ad te publico deferendasGa naar voetnoot2) Ampliss. Leibnizius. Ergo certè gratulatus mihi sum quòd optimi Amici voluntati obsequendi atque ad Tuam, Vir Nobilissime, notitiam ingrediendi hac mihi via aperta est opportunitas. Pervagatur enim à multis retrò annis Orbem eruditum nominis Tui celebritas, quem mirandis ingenii speciminibus in Tui cultum adtraxisti, atque superiori iterum anno explicatis refracti reflexique luminis principiis domesticis, Tibi obligasti.
Macte, Vir Illustris, tua ista virtute, doctos porrò recrea et non contemnendis adhuc partibus truncam mutilamque physicen perfice atque exorna. Dolendum enim est postquam Nobilissimus des Cartes viam ad naturae condita hactenus mysteria apparavit, plerosque ex ejus schola discipulos egressos fluenti velut quodam afflatos morbo, nihil adeo inventis Magistri addidisse, immò inveniri illos inter, qui coeca veluti obedientiae lege nullo λογισμῶν instituto calculo philosophemata viri amplectantur, profiteantur. Quibus Tu, Vir Nobilissime, facem praetulisti ut, quae philosophandi regia sit, cominus intueantur et ex segnitiei somno expergefiant.
Vale, Vir Celeberrime, et in multos porro annos solidioris doctrinae praesidium atque decus intemeratus sospesque vive, atque ama illum, qui B. Parenti seni quondam clarus, atque penes ipsum interioris erat admissionis.