Oeuvres complètes. Tome IX. Correspondance 1685-1690
(1901)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 328]
| |
No 2541.
| |
Prop. 1.Si resistentia secundum lineam horizonti parallelam sit in duplicata ratione velocitatis, projectile curvam asGa naar voetnoot3) describens percurret spatia ab, bc, cd, de temporibus quae sunt in progressione geometrica (per Prop. V, Lib. II Princip. Math.) & uniformi descensu conficiet spatia temporibus proportionalia Bb-Aa, Cc-Bb, Dd-Cc, Ee-Dd, etc. | |
Prop. 2.Producatur Ji ad s et agatur st Horizonti parallela et sit it spatium a projectili dato tempore descriptum, et resistentia quadrato velocitatis proportionalis, erit secundum lineam descriptam it ut lineae illius it quadratum, adeoque secundum lineam horizontalem st ut it × st, & propterea sub finem motus infinite continuati, ubi it propemodum datur ut st quam proxime. | |
[pagina 329]
| |
Res. corporis in ABGa naar voetnoot4), ad refist. corp. in AD ut ABq ad ADq. Res. corp. in AD moventis, ad resistentiam illius partem secundum AB ut AD ad AB, seu ADq ad AB × AD. Ergo ex aequo Res. corp. in AB mov. ad resistentiam alterius partem secundum AB ut ABq ad AB × AD id est ut AB ad AD. Moveatur corpus in AB data cum velocitate. Deinde Impellatur Corpus idem versus E ut motu composito percurrat eodem tempore lineam AD et resistantia R in priore casu erit ad resistentiam S in hoc casu ut ABq ad ADq. Sed corporis in AD moventis resistentia absoluta S qua corpus urgetur in AD est ad resistentiam illius partem T qua corpus idem urgetur in parallelam ad AB, est ut AD ad AB hoc est ut ADq ad AB × AD. Ergo resistentia R corporis in B moventis est ad resistentiae alterius S partem T qua corpus urgetur in parallela ad AB ut ABq ad AB × AD id est ut AB ad AD. |
|