No 2325.
P. van Gent à Christiaan Huygens.
9 octobre 1683.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle fait suite au No. 2323.
Nobilissimo Viro Christiano Hugenio Pet. à Gent S.P.D.
Nuper admodum ad Nob. Vir. dedi epistolam, cui inclusa erat epistola Nob. D. de TschirnhausGa naar voetnoot1), quam tibi (ita nempe a me petierat) quo melius legere posses descripsi: petii statim responsum, quo certior fierem, num eae tibi redditae; verum nihil responsi hactenus vidi, quod miror. Hodie iterum epistolae ad me delatae, in quibus conclusa erat prima ejus Logices parsGa naar voetnoot2), quam denuo petijt ut tibi nitide exararem, id quod lubenti animo a me fiet, si percepero hoc tibi gratum esse: velim hoc mihi vel literula significes. Dedit et ad D. Mariotte Epistolam, quam una mittam, quo eam Parisios ableges.
Plura non addam nisi me esse
Raptim 9 Octob. 1683.
Nob. Viro humillimum servum Pet. à Gent.
P.S. Iterum mihi ei scribendum proxima septimana, si quid per me curare velis, me tibi obsequentissimum invenies. Vale.
Wel Edele gebooren Heer Mijn Heer Christiaan Hugens, Heer van Zulichem
In 's Gravenhage.
pt.