formae omnes eaedem illic atque apud vos extant (invenio autem quatuordecim inter se diversas in ijs quas misisti) magnum profecto argumentum erit, eandem utrisque patriam esse, eundemque nascendi modum. Marinae autem a pisculis ipsis acdificantur quorum sunt habitacula. Porro ordo ille, quo crustas sibi superpositas animadvertisti, è gleba, lapide, arena, conchylijs compactas, non opus est ut maris alluvioni tribuatur, sed potuit stratum illud e conchylijs constans olim superiorem locum tenuisse, et intumescente maris fundo ex aquis emersisse quemadmodum coram tibi me disseruisse memini. Postea arenam ventus superjecerit quae partim in lapidem conversa sit, quod fieri solere constat; glebam vero quae nunc summum corticem facit e teneriori pulvere et aquis pluvijs postea accrevisse credibile est. Vellem inquireretur (sed tibi tantum negotij imponere vererer) an non ubi arenae conchiferae desinunt, sub terras tamen stratum istud insinuetur continueturque. Quod ni ita est, vix illud quod dixi locum habere poterit ut nempe fundus maris intumuerit, sed necessario ad ingentes antiquissimasque elementorum aquae et terrae subversiones mixtionesque erit recurrendum, nam a diluvio tantas mutationes oriri potuisse non fit credibile. Sed haec materia libro non exiguo argumentum praebere possit, nec plura exequi nunc otium est. Microscopio arenam conchis additam supposui, sed nihil praeter informes lapides refert perinde ac vilissima quaeque. Vale Vir Praestantissime et tarditatem in rescribendo excusatam habe.
Dabam Lutetiae Parisiorum 19 Nov. 1679.
Tibi addictissimus Chr. Hugens Zulichemius.