signauerat Josepho Campano, fratri quidem meo, et de me valde benemerito; verumtamen ingratudinis vitio in me nimium laboranti. Ergo immortales tibi ago gratias Domine mi Hugeni, de tanto dono: precorque Deum, ut te semper bene fortunet de tam multis beneficijs orbi collatis per tua ingeniosissima inventa: Circa quae, si aliquando per otium licebit (continuo equidem premor diu, noctuque à gravi Animarum Cura, qua unius Parochiae Urbis fungor) aliàs tecum agam; ingenue tamen, et citra ullum Eminentissimi Ingenij tui praeiudicium: Cum Nobilissime Domine valere te, et perennare cupio.
Romae Idibus Januarij 1674.
PerIllustris et Clarissimae Dominationis Vestrae
Humillimus et Addictissimus famulus certissimus Mattheus Campanus Alimenius.
Per Ill.ri Domino, et Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio Zulichemio Parisios.