No 1948.
J. Wallis à Christiaan HuygensGa naar voetnoot1).
Appendice II au No. 1946.
Nelii demonstratio, quam (ut dictum est) ante duos annos vulgavit, haec erat.
Sit A
bCD
parabola recta; cujus axis A D
dividatur in oequales partes minimas
e e;
atque ad puncta e
ordinatim applicentur e f
rectoe,
parabolis A e b
proportionales. Et fiat D S I
rectangulum,
ad parabolam A D C,
ut A D
ad D C.
Denique sit e h
ubique oequalis potentiâ utrisque e s, e b.
Dico primo, eandem esse inter se proportionem figuroe A D H I, rectanguli D I, & paraboloe A D C, quoe est linearum A f C curvoe, & rectarum A D, D C.
2o. Rectas e h esse ordinatim applicatas in Parabola. Sunt enim rectoe e f, per constructionem, parabolis A e b proportionales; & propterea rectarum differentioe, commode reproesentantur per rectangula e e b. Rectangula e e s sunt oequalia: (eorumque omnium summa, ad summam omnium e e b, ut A D ad D C;) reproesentant itaque rectas e e. Rectoe f f sunt oequales potentia tum rectis e e tum rectarum e f differentiis. Et rectangula e e h sunt ubique in eadem proportione ad quantitatum illarum reproesentativas. Constat itaque propositionis pars prior.
Quadrata rectarum e b sunt arithmetice-proportionalia. Quadrata rectarum e e sunt oequalia. Ergo & quadrata e h sunt Arithmetice proportionalia; ipsoeque E H rectoe quadratorum arithmetice proportionalium latera: adeoque sunt ut series ordinatim-applicatarum in parabola.
Et consequenter; Exhiberi poterit linea recta aequalis curvae A F C.
Hanc D. Nelii demonstrationem ubi conspexerat Illustriss. Bronkerus; suam ille statim, quae sequitur, non absimilem concinnavit, & impertivit mihi, quam jam ultra duos annos apud me habui. Et parum absuit quin eam Commercio Epistolico à me non ita pridem edito inseruerim; (eodem siquidem tempore accepi primò, quo inter nos & D.D. Fermatium, Frenicliumque, alternabantur illae literae.) Sed, cum ipsius Nelii (qui primus invenit) demonstrationem nondum videram; non commodum videbatur, ipsius intermissâ, aliorum demonstrationes edere; sed vel sibi permittendum ut suam ipse edat Nelius, vel aliam saltem expectandam opportunitatem.