Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 477]
| |
No 1752.
| |
[pagina 478]
| |
OD, hoc est Quadratum OD minus Quadrato OG aequale Quadrato AB sive Quadrato AN. Ergo Quadratum GH aequale est Quadrato AN. Quare GH et AN aequantur et sunt ad angulos rectos ipsi GA: idemque demonstratur de omnibus aliis sectionibus Basi parallelis. Quare Cylindroides Hyperbolica rite secatur per Asymptoton in Parallellogrammum, quod erat demonstrandum. | |
Corollarium.Hinc patet, in superficie Cylindroidis, quamvis e duplici flexura constet, rectas nihilominus innumeras duci posse: Patet etiam, aliam esse hujus Corporis generationem, nimirum ex revolutione Parallelogrammi circa Axin manente angulo ad Axin aequali GAO, vel denique manente Linea Generatrice HR immobili, et massam volubilem formante aut secante. Et si acies Dolabri acutissima et rectissima ita disponatur ad Axin, sicut se habet Linea Generatrix, rotante interim Mamphure, manifestum est, Torno tam accuratas posse elaborari Hyperbolas quam Circulos, cum nihil aliud requiratur ad formandam Cylindroidem quam ad Cylindrum, nisi quod in Cylindris acies dolabri est Axi parallela, hic vero inclinata. Itaque notandum est, pro Inclinatione Anguli GAO, variari speciem Hyperbolae; adeoque facilius accommodatur ad datam Hyperbolam quam ut demonstratione opus habeat: At si manente angulo Generatrix magis ad Centrum accedat, exsurgit inde minor Hyperbola, sed priori prorsus similisGa naar voetnoot2). |
|