No 1737.
F.W. de Nulandt à Christiaan Huygens.
Appendice au No. 1736.
23 mai 1669.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Si duo corpora aequalia aequali celeritate mota, in eadem linea recta sibi mutuo occurrant resilient nulla celeritatis parte amissa.
Si vero inaequali celeritate moueantur id quod tardius mouetur alteri de sua celeritate nihil largiri potest.
Id autem quod celerius mouetur alteri totum suum motum communicare non potest.
Si duo corpora aequalia inaequali celeritate sibi mutuo occurrant resilient eritque motus quem celerius tardiori communicat, ad totum suum motum in ratione celeritatis ad celeritatem.
Si sint duo corpora aequalia quorum alterum infinities celerius moueatur postquam sibi occurrerunt illud quod celerius mouebatur quiescet omnem suum motum alteri communicando.
Si duo corpora sint inaequalia minus vero celerius moueatur in ratione qua alterum illo maius est, post occursum resilient nulla celeritatis parte amissa.
Si duo corpora sint in quauis ratione data alterum autem infinities celerius moueatur, si nempe alterum quiescat, etiamsi motum perexsiguum sit, alterum tamen loco mouebit.
Si ratio fuerit aequalitatis, corpus motum quiescet, totum suum motum alteri communicando.
Si vero id quod mouetur minus sit reflectetur parte sua celeritatis in alterum translata.
Si vero maius in eandem partem mouebitur parte quoque celeritatis in alterum translata.
Erunt autem celeritatis translatae ad priorem celeritatem in ratione molis ad molem.