Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1629.
| |
[pagina 199]
| |
testiculi enim erant, qui iam praegrandis facti, scrotis cutaneis, corrugatis, pilisque obsitis inclusi, non alio discrimine a virilibus naturaliter se habentibus distinguuntur, quam quod finguli testes suo proprio divisoque ab invicem hic scroto gaudeant ita tamen elongato, ut ex utriusque productis confingantur labia vulvae. in sinu muliebri Nymphae et carunculae mijrtiformes, integrae satis se produnt quin et menbranula quadam a perinaeo sursum tendente, media pars vulvae tegitur. clitoris non apparet [observavi contra clitoris valde exigua, tecta parva membranula praeputij instar, difficile visu quia media pars vulvae tegitur membranula (quae facillime non magno cum dolore separari posset) quae clitoris anno decimo sexto clarius videbatur, ut ipse mihi testatur]. Uterus eiusque cervex a communi sequioris sexus lege ne minimum quidem recedunt. usque ad tertium supra decimum aetatis annum pro faemella habitus et foemineo vestitu indutus, munera illi sexui destinata inter faeminas assidué obibat. cum forte vero pani subigendo strenuam navaret operam en derepente priapus, ad id temporis latens, magno cum impetu foras prorupit, accedente non levi ipsius metamorphomen♉ stupore. Erectus penis quatuor circiter pollices aequat. locum virgae virilis ipsissimum occupat: in glandem pariter desinit: praeputio, quod illi etiam fraenulo, ut in viris fit, annectitur, instrumentum sed glans imperforata (ita tamen ut tenuis membranula eam obturans facile perfundi posse videatur) semini, per urethram, seu potius virgae canaliculum viam affectantis exitum negat: unde per pudendum muliebri (resluum forte) exeruitur. Cum annorum esset sexdecim menstrua periodice et modo debito fluere coeperunt, atque per biennium perseveraverunt, quo elapso, iisdem non amplius comparentibus pullulavit barba, et exinde totum corpus pilosum conspicitur: vox corporisque habitus virilem aemulantur. Crinis se habet virorum ad instar. mammae nullae exsurgunt: papillae perquam exiguae. Pectus latum est. ischia non ita dissita nates quam sunt faeminarum contractiores. Se ad utrumque sexum comparatum asserit sed faeminis misceri praeoptare: quas etiam cum videt, et concupiscit, erigitur penis, qui quoties virum appetit, flaccidus manet. unum hoc, idque nec extra oleas putem, coronidis loco subnectam: quod nempe, cum nocte quadem, quam totam tripudijs, compotationibus, caeterisque id genus lasciviae incitamentis, cum aliquot ejusdem farinae congerronibus insumpserat, oculos in virum quendam formae venustioris conjecerat, mox eum adeo deperibat, ut sequenti die, prae amoris aestro, in passionem hijstericam incideret, quam revera talem fuisse, non soluta Elevatio abdominis, cantus, risus fletus (notissima illius intemperiei symptomata) sed et juvantia, satis liquido comprobarunt; applicato quippe Emplastro ex galbano regioni umbilici, exhibitisque remedijs hijstericis ilico convaluit. |
|