Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 516]
| |
No 1489.
| |
[pagina 517]
| |
catenatae vestrae inventionis, automaton maximè desiderem, consultius mihi videtur, nisi aliud suaseris, ut unum ex istis emam quae apud SeverinumGa naar voetnoot4) ad usus nauticos confecta prostant; praesertim quum intelligam ea capsae non admodum longae ita includi, ut & in musaeo ad usum quotidianum appendi, atque aliorsum, verbi gratia in speculam observatoriam, citra motus proprii detrimentum, haud difficulter removeri possint. Aestimantur ea ut audio, 120 florenis: sed sperem aliquanto minori pretio mihi unum comparari posse. Caeterùm rem totam arbitrio tuo lubens committo. Quod metuebam incommodum in levi objectione de tabula aequationis ad loca Solis accommodandâ, quantum nunc video, non altius assurgit quam ad 10 vel 11 secunda, debita diei intercalari in anno bissextili: qualis differentia in Astronomorum optimorum, nedum nautarum, observationibus haud aestimanda judicatur. Iter vestrum Gallicanum, à Rege munificentissimo indictum, proculdubio honorificum futurum; quo nomine votis propensis id tibi gratulamur, Deumque rogamus ut te modis omnibus salvum ducat reducatque. Verùm metuimus ne hac occasione quae in Horologio-mechanicis, ac Dioptricis, propediem lucem aspectura sperabamus, moram patiantur diuturniorem. In Dioptricis tuis aliquando nos docebis, quid possint telescopia ex quatuor aut quinque vitris composita, qualia video ab Hevelio & Gallis Italisque subinde laudari, supra eo quae ex unico lentium pari consistunt. Dominus Colvius mecum de meliore nota tibi rursus commendari avet. Vale. Ut prolixitatem hanc, negotiis gravioribus implexo importunam, aequi bonique consulas obnixè rogat
Generosissime Domine Hugeni, Tibi multis nominibus obstrictissimus Rob. Pagetius.
Dordrechti Octobris 29. 1665.
Den WelEdelen, seer vermaerden Hoogh-geleerden Heer, Myn Heer Christiaen Huygens van Zulichem in S' Graven-Haghe. III |
|