Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1343.
| |
[pagina 254]
| |
cunque, ut arbitror, sed solùm ad majorem altitudinem ascendat, tandemque ad certam mensuram pertingat, donec inter aërem externum & Mercurium internum fiat aequilibrium. Haec ratio nunc mihi occurrit; quam Reverendissimae Dominationis Vestrae & Doctissimi Hugenii judicio submitto. Si Mercurius magis ac magis repurgatus, semper magis ac magis ascendit, non tamen ad quamcunque altitudinem, sed certam ac limitatam, quamvis variabilem, juxta aëris externi variationem quoad gravitatem ac levitatem; ratio haec verisimilis mihi videtur: Si autem ad quamvis altitudinem ascendat Mercurius, ter quaterve tantùm repurgatus; corruit. Cuperem de hac re fieri certior ante Pascha: cogito enim experimentum inserere Physicae Curiosae denuò post Pascha edendaeGa naar voetnoot1). |
|