Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 938.
| |
[pagina 433]
| |
Ad Geometrica quod attinet, habeo in quibus olim iuuenis me exercui, sed admodum exilia, quae proinde mittere non audeo. Eorum loco mitto inclusum Problema, aliâ, si placet, viâ soluendumGa naar voetnoot4). Est hîc qui ex ultimis nundinis Francofurtensibus huc attulit quinque Tractatus, recentissimos Venetijs editos praeterito anno, Auctore Stephano de Angelis VenetoGa naar voetnoot5). Continet Opuscula Geometrica de Infinitorum Spiralium Spatiorum mensuraGa naar voetnoot6); de Infinitis parabolis, et solidis, ex varijs rotationibus ipsarum genitis. Miscellaneum Geometricum in 4. partes diuisum; Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum; et Problemata Geometrica sexaginta. Item Elementa Geometriae SpeciosaeGa naar voetnoot7), et Geometriam SpeciosamGa naar voetnoot8), Auctore Petro MengoliGa naar voetnoot9), Bosco. Tractatus sunt merè Geometrici, sed excessiui pretij, meo quidem iudicio; minori enim quàm quinque Imperialium (Reichsthaler) vendere non vult. Puto Francofurti posse haberi meliori pretio. Ex ijs propono interim quae sequuntur. Coni habent inter se proportionem compositam ex proportione basium, et altitudinum. Conus ad sphaeram habet proportionem compositam ex proportione altitudinis coni ad semidiametrum sphaerae, et ex proportioni quadrati radij basis coni ad quadratum diametri sphaerae. Sit recta AB, secta bifariam in C, et non bifariam in D. Dico quadratum AD maius esse quam sesquitertiumGa naar voetnoot10) duorum mediangulorum ADC, ACDGa naar voetnoot11). Datam AB, sectam bifariam in C, rursus secare in D, inter CB, ut quadratum AD, ad duo rectangula ACD, ADC, sit in data proportione. | |
[pagina 434]
| |
Datis duobus semicirculis extra se positis, nec se contingentibus, quorum diametri sint sibi in directum, reperire in linea intermedia inter duos semicirculos punctum, à quo ductis tangentibus semicirculos, et à punctis contactus ductis sinibus rectis, abscindant isti sinus versos in data proportione. Datis duabus rectis lineis, unam illarum taliter producere, ut quadratum compositae ex data et producta, unà cum quadrato productae, sit ad quadratum alterius lineae datae in data proportione. Datam rectam lineam taliter secare in puncto, ut quadratum totius, ad rectangulum sub tota, et sub uno segmento, cum quadrato eiusdem segmenti, sit in data proportione. Haec si placent, mittam alia, aut faciam ut libri ipsi mittantur Francofurtum, si fortassis ibidem non reperirientur ampliùs. Spero Clarissimum Dominum DeusingiumGa naar voetnoot12) accepisse meas, quas per Nobilissimam Amplitudinem Vestram transmisiGa naar voetnoot13); quam interim divinae protectioni commendo.
Herbipoli 28/18 Decembris 1661.
Nobilitatis et Amplissimae Dominationis Vestrae Addictissimus Casparus Schott. S.I. |
|