No 1342.
J. SchulerGa naar voetnoot1) à Christiaan Huygens.
27 février 1665.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1369.
Amplissime, Nobilissime et Doctissime Vir.
Dum in Cometologia versor, et disquisitionem philosophicamGa naar voetnoot2) de Cometarum natura, luce, motu, alijsque eò pertinentibus instituo, communicavit mihi, Amicissimus noster Dominus Vlitius doctissimas tuas de Cometa iam nuper sub praecedentis anni finem et praesentis initium viso observationesGa naar voetnoot3). Quae usque adeò vehementer mihi placuere, ut easdem radiantis cuiusdam ornamenti instar meditationibus meis mox praelo subijciendis adiungere animus esset. Eo nempe consilio, ut inde obscurioribus meis laboribus saltem lucis aliquid accederet. Quia verò hic illic quaedam occurrebant, quae non absque figuris proponi poterant, cumque etiam aliorum τηρήσεις mihi communicatae essent licet imperfectiores, posteà ex ijs historicam hanc narrationem paulo contractius contexere visum fuitGa naar voetnoot4). Quum autem in ea nobilitatis tuae observationes imprimis, et ubique fere fuerim sequutus Te inscio eandem praelo subijcere nolui. Rogo ergo, Vir nobilissime, historicam hanc meam narrationem perlegere digneris, meque si alicubi erraverim, aut mentem tuam non recte expresserim, audacter monere, vel etiam