Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1302.
| |
[pagina 190]
| |
diebus 13. In A cauda perexigua visa est, ob Lunae splendorem ut arbitror. Mihi in B ad 7 vel 8 gradus extendi videbatur ac dirigi versus E, ita ut angulus EBC rectus esset. Caput cometae obtuso lumine praeditum erat, haud minus tamen conspicuum stellis 2ae magnitudinis. Cauda pallida admodum ac praesertim versus extrema, ubi paullum diffundi videbatur, non multum tamen latitudinem capitis excedens. Telescopio sexpedali inspectum caput nullam terminatam circumferentiam habebat, sed nucleum veluti perexiguum, puncti instar, lucentem, atque undique nebuloso fulgore cinctum, etiam quâ parte solem respiciebat, qui fulgor porro in caudam extendebatur. 21 Decembris non prius quam ad occasum vergeret, cometam videre licuit, nubibus coelum obtinentibus, adeo ut nec stellae commode cernerentur. A Spica Virginis tamen quantum tumultuariam observationem colligere dabatur, distare adGa naar voetnoot2) reperi gradus 33 circiter, ac fere in recta linea versari, quae a dicta stella per stellulam Corvi, supra notatam CGa naar voetnoot3) duceretur. Cauda autem longior multo latiorque, quam praeterita observatione, effulgebat. 27 Decembris qua demum die observandi rursus facultas data est, qua neque instrumentis nec magnis satis nec idoneis suppetentibus, distantiam Cometae a Sirio cepi hora 2 matutina gradus 31½ a Procyone vero gradus 40⅓ unde locus ejus invenitur fuisse paullo occidentalior malis Navis Argo, ad quem locum a B, ubi 15 Decembris spectatus fuerat, sunt gradus circiter 44. diebus 12 peracti. | |
[pagina 191]
| |
Cauda Procyonem respiciebat paulum tum ad Septentrionem deflectens; unde invenio non directe a sole aversam fuisse. Erat autem latitudo caudae ad gradus duos et amplius, longitudo ad gradus 25, sed luce plane debili, et versus extrema viae lacteae non absimili. Caput nebulosum ut antea, sed spatiosius. A corde Hydrae quoque distantiam capiebam gradus 26. 30 Decembris cometam ad Leporis usque asterismum pervenisse deprehendi, cum stellae ob Lunae claritatem cerni nequebant; sed positum ejus ad lucidas duas in Orione annotavi: qui fuit, qualis hic exhibetur. Circa horam 9 vespertinam quidem talis:circa 12 am vero talis: Caudae vestigium nullum apparebat, fortasse ob vicinium Lunae. in priore autem harum observationum distantia Cometae à pede sinistroGa naar voetnoot4) Orionis erat gradus 9½: a Sirio 21 gradus. Hinc locus ejus invenitur in Capite Leporis distans a loco | |
[pagina 192]
| |
diei 27ae Decembris gradibus 47.40′ circiter quos itaque cometa non toto quatriduo confecit. 1 Januarii 1665. Distantia Cometae a pede Sinistro Orionis erat 15½ gradus, ab humero sinistroGa naar voetnoot5) 22½ gradus, ab oculo Tauri gradus 24½, unde locus ejus in flumine Eridano reperitur gradibus 19 distans a loco superiore 30i Decembris. Cauda non cernebatur, caputque ipsum contractius erat quam penultimà observatione. |
|