No 1281.
G.A. Kinner a Löwenthurn à Christiaan Huygens.
6 décembre 1664.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1307.
Perillustri, Nobilissimo et Clarissimo Viro Christiano Hugenio Suo Godefr. Al. Kinner S.P.D.
Vix amplius credo, stylum cognosces aut manum amantissimi quondam Tui Kinneri, Praestantissime Hugeni, et id meà quidem siue negligentiâ siue culpâ, qui tanto hucusque temporeGa naar voetnoot1) nullas ad te literas dedi. Tenuit me septem, et quod excurrit annos Aula CaesareaGa naar voetnoot2) non minus ocij quam negotij palaestra, quorum alterum nisi in tam diuturni silentij purgationem admiseris, at confitenti saltem reo, quae tua humanitas est ueniam dabis. Mors demum sub exspiraturi mox anni principium, dum Serenissimum Principem meumGa naar voetnoot3) uitae, me pariter Aulae uinculo soluit; sed alio nunc adstructum tenet corporis inualitudo, quae â pluribus iam quidem annis, uerum a duobus maximè solitò insolentius ius in me suum vel iniurias potius exercet, ut non corpus duntaxat aut membra sed ipsum quoque (quod aegrius fero) molestis suis incursionibus animum grauet, quominus assuetis eidem studijs liceat intendere. Tu vero Clarissime Hugeni quid interim agis? Quid operum tuorum noui mundo dedisti? Equidem praeter Saturnium Systema, quod Viennam ad me direxeras, nihil è tuis hucusque conspexi. Quodsi quid ab eo tempore foecundissima tua Minerva parturijt noui, quantocius, oro, mone, quò tam cupito solatio quam primum liceat frui.
His paucis finio, donec è tuis intelligam te etiamnum meminisse
Tui
deuotissimi et amantissimi Godefr. Kinner.
Pragae 6 Decembris 1664.