Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 705.
| |
[pagina 6]
| |
in ense Orionis mihi sanè mirabile uidetur, ut et omnibus illis quibus id uidendum exhibui; nihilque magis in uotis habeo, quàm ut oculis liceat mihi id ipsum conspicere, quod utique propediem futurum existimo: nam in opere iam sunt isthic tubi 18 pedum si uitrum remotius ab oculo utrinque secundum eandem sphaeram elaboretur, quos pro illo phaenomeno repraesentando suffecturos existimo, quia artifex ille tuborum machinator hactenus in tuborum perfectione excelluit, licet circa maiores efformandos hucusque nunquam fuerit occupatus; donec demum magno meo hortatu ac poene impulsu negotium utcunque arduum sit aggressus: quo spero id nos effecturos, ut deinceps tibi posterisque obseruationes Saturnias liceat communicare, quae futuris saeculis pro exacta Saturni notitia poterunt deseruire. CaesariGa naar voetnoot3) ipsi non omittam rem scitu adeò dignam repraesentare et tum quoque occasio erit primum illius nouitatis inuentorem, te scilicet, Praestantissime Hugeni, meritâ laude atque encomio celebrandi. Non minus illa placuerunt ingeniosissima theoremata, quae de Sphaeroidum Conoidumque superficiebus feliciter inuenisti, quorum demonstrationes luci quàm primum datas avidissimè cupio. Ego uero (ut aliàs etiam tibi scripsisse memini) uix uiuo, dum in Aula uiuo: ocior enim, quia sine studiorum solatio uiuo; neque mirum id eo in loco, ubi ocium simile negotio, et ipsa negotia vix aliud praeter ocij nomen merentur. Paucis antè diebus Augustissimus Caesar me studijs et institutioni Fratris sui Serenissimi Caroli ArchiducisGa naar voetnoot4) praefecit. Fortassis haec occasio stimulos dabit, de uero et literario ocio nonnulla cogitandi. Tu interim uale, Vir doctissime, utere tempore felicitateque ingenij tibi concessâ in publicum mundi bonum, et gratias habe quàm maximas pro munere transmisso, meque ama.
Viennae 1 Januarij 1660.
P.S.D. Dominus MarcusGa naar voetnoot5) iam pridem in suam Boëmiam remigrauit: quantum scio nullas obseruationes Jridum aut halonum habet; sciscitabor nihilominus, ut tuae intentioni satisfiat. |
|