No 1235.
Constantyn Huygens, père, à Christiaan Huygens.
12, 13 juin 1664.
La pièce se trouve à Londres, British Museum.
La minute se trouve à Amsterdam, Académie Royale des Sciences.
Elle a été publiée par J.C.G. Boot dans ‘Versl. en Meded. der Kon. Akad. van Wetensch., Afd. Letterk. 3e Reeks, 2e Deel.
Ad Christianum filium.
Ergo senis non te tangit, dulcissime rerum,
Cura Patris, nec te viduo maris aequor arandum,
Nec toties repetenda viae fastidia soli,
Fesso et anhelanti; quid agis, mea magna voluptas
Et mihi tam vegetae non ultima causa senectae?
Tantane te nostri ceperunt taedia, tanti
Propria pro patriis censentur commoda? Dure
Dure puer: nec dure tamen, quia nempe volente
Memet agis quod agis. quid enim tibi posse placere
Suspicer et renuam? Scio quam te iusta vocarit
Caussa domum, novi quam te Respublica poscat
Praesentem, quanta ingratae mysteria pandas
Impendasque tuos nulla mercede labores.
Macte quidem virtute tua, nec praemia specta
Vilibus ingeniis facilem facientia fucum.
Quas sero (si sero tamen) tibi patria grates
Offeret, exspecta; sin segnius offerat, aude
Spernere: nil tanti est; et erit quo spernere possis,
Contentus patrio modice splendente salino.
Si nihil exspectas, nulla frustrabere spe; si
Non exspectanti succedet gratia, gaudii
Plus erit: ut provisa minus mage spicula tangunt.
Interea quaecumque bonum quocumque Parentem
Fata ferent, vestri memorem lectaeque sororis
Vivere ne dubita. Citius quae patria luci
Me dederit, quae Patris erat, quae matris origo,
Exciderit, quam vos procul a me sitis, ocelli.
Ecce procul vobis Gallos iterumque Britannos
Transvehar atque iterum, si mandat Amalia, Gallos,
Forte vel Auriacam spectabo comminus arcem,
Et mare non nostrum, cuius facit Adria partem,
[pagina 72]
[p. 72]
Et Libyam et procul Eoae sacra littora terrae.
Sed prope semper ero, et, toto si corpore desim,
Tota mente meos inter versabor amicos.
Si redeo (superos redeam rogo) quanta, putatis,
Gaudia, qui amplexus, quae basia, quantus utrinque
Ardor, et ex oculis prodibit defluus humor,
Laetitiae comes et potior quam caetera testis.
Ecce: festa dies, propera qui, Dive, dierum
Regula es et ratio, tardas impellere noctes.
Non me pressa procis uxor suspirat, amici et
Patria Penelope sit: facies rem Numine dignam,
Huic cito Penelopae Batavum si reddis Ulyssem.
En courrant la poste de Douvre à Gravesend 12 et 13 Juin dimidiatis diebus. 1664.