Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 956.
| |
[pagina 13]
| |
manibus amplecti potuisse; sic et mirificas Tibi agit gratias, quod Tuo permissu desideratissimus hic congressus celebrari detur, auctorque sis ut iam pari passu in publicum prodire queant. Quod cum videam posse quadantenus in rei Astronomicae vergere commodum, constitui penitus nobilissimam et rarissimam istam observationem simul cum Mercurio meo, qui iam sub praelo fervet, luci exponere; et quidem totum libellum, uti ab Auctore conscriptus, omissis tantummodo quibusdam superfluis; rursus verò additis notis nonnullis. Quamprimum id factum fuerit, curabo quantocyus ut Te Mercurius cum Venere certo quasi foedere iuncti rursus invisant. Interea et meo et publico nomine Tibi iterum iterumque debitas habeo grates, pro tanto ergo nos affectu, quod observationem istam nobiscum communicare haud nolueris, experieris me vicissim omni tempore promtum paratumque. Non aegre feras autem, quod delineationem Pareliorum nondum transinitto; siquidem eâdem ratione nondum illam adumbratam. habeo, quâ Tibi eam exhibere vellem; brevi tamen, antequam Mercurius lucem videbit, illam habebis. Vale et ut annus quem ingressi sumus Tibi ab omni parte sit felix, faustusque ex animo comprecor. Dabam raptim Gedani anno 1662, die 21 Januarij.
Nobilissimo ac Clarissimo Viro, Domino Christiano Hugenio amico honorando. Hagam Comitis. |
|