No 903.
J. van Vliet à Christiaan Huygens.
5 octobre 1661.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Christiano Hugenio suo, Viro Nobilissimo Janus Vlitius S.
Itane aequum fuit Ludovicum nostrum insalutatis amicis Bredae moenia legere bis, tandemque iterum patrijs proficiscier oris? Quod, quo nobis propior fuit, eo impatientius fero. Si morari commodum non erat.
At salve simul atque vale uno ore tulisset, quod de Zirizaeis amicos adventantes excipientibus fertur. Tanti tamen mihi emtum, ut te nunc, Politissime Hugeni, non filium, sed patrem familias salutare liceat. Nec morosum ideo te nunc adeo factum puto, ut quae nunc a paternitate tua (si ita licet) primum peto, protinus recuses. Primum est, ut literas has ad Rivetum cures, si Hagae est; dubito enim; sin minus, ipse reseratas inspicias, consideresque qua ratione id, quod peto, commode impetrare possim; delineationem nimirum arcis SeabergensisGa naar voetnoot1), quae aulaeis Principis Dominae, quae Hagae bifariam intexta in proaulio visitur. PostiusGa naar voetnoot2)