Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 882.
| |
[pagina 309]
| |
tacere praestabit. De caetero, Praeclarissimum Dominum Bullialdum communem amicum nobis ante aliquot menses adfuisse; tum quid eo tempore à nobis actum, observatumque fuerit, sine omni dubio ab ipso BullialdoGa naar voetnoot3) jam intellexisti: quarene longius sim, ijs supersedeo. Paulò post eius discessum autem, Mercurium sub Sole feliciter ac debitè observavi, tum quicquid notatu dignum in isto congressu occurrebat, diligenter admodum annotavi. Gaudeo Te pariter StilbontemGa naar voetnoot4) in disco ☉ Londini vidisse; sed maiori equidem cum apparatu observationem istam, arduam insignemque meritò aggredi debuissetis, quò inprimis genuina magnitudo eius Diametri (quam rectè scire profectò Astronomiae multum interest) innotesceret. Num verò illam assequuti estis, nondum ex istis, quae à Domino Bullialdo accepi, intelligere potui. Quocirca Te rogatum velim quàm humanissimè, ut si quae adhuc habeas specialia, Rei literariae bono, communices; nostra, brevi etiam non denegabo. An punctum istud C, Sive D, in schemate ☿ ad Bullialdum transmissoGa naar voetnoot5), praecisè omnino in disco ☉ is, tempusque ex altitudine eius, sive ex sciaterico diligenter annotatum fuerit, valdè haereo? Videtur enim vos non adeò accuratè tempora indicasse; aliàs sanè vix cum nostris conciliari poterunt. Si quid insuper ab Oxfordiensibus et Cambriensibus, sive ab alijs alibi locorum de hoc ☿, nec non de nupero Cometâ observatum fuerit, quaeso significes, multis nominibus me Tibi obstringes. Quid praeterea in Gallia et Angliâ à Literatis agatur scire percupidus sum. Quodsi de his omnibus coram sermones Tecum commutare mihi obtingeret, nil unquam accideret optatius, praesertim praesenti Domino Bullialdo (quem iterum propediem exspectamus) ò quantum voluptatis ex istis iucundissimis confabulationibus in nos redundaret. Rogo itaque si occupationes Tuae id ferant, nos aliquando invisas, gratissimus sanè exoptatissimusque nobis eris hospes. Vale optime. Dabam Dantisci Anno. 1661, die 1 Augusti stylo novo.
Nobilissimo ac Doctissimo Viro Domino Christiano Hugenio amico honorando. Hagam Comitis. |
|