No 745.
Gregorius a St. Vincentio à Christiaan Huygens.
26 avril 1660.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 740.
Clarissime Domine
Pergo gratificarj; id enim jnsinuarunt postremae tuae et adiungo, quae Roma accepj a meo GottigniesGa naar voetnoot1). non dubito gratam hanc tibi fore notitiam, vt quantocius exemplar a Patre Ricciolo editum, compares ex Italia; nisi iam ad manus tuas deuenerit. litteras tuas praelegi Domino NonnancourtioGa naar voetnoot2), qui exilijt, vbi intellexit, te hac aestate Parisijs futurum; quo & ipse sub finem Maij pergere statuit. Sperat illic cum varijs Matheseos peritis notitiam et amicitiam vna tecum jnire. finio argumenti vlterioris defectu; rogoque vt hanc interpellationem boni consulas, eo solo fine susceptam, vt pergam ostendere, eo erga te affectu, semper mansurum, quo fuit.
Tui Amantissimum G.A.S. Vincentio
Gandauj 26 Apr. 1660.