Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 686.
| |
[pagina 514]
| |
Gregorius à Sto Vincentio promisit, et spero tibi redditam esse. Non potui tamen quin nunc quoque ad te literas darem ne vacuus illuc a me veniret vir Nobilissimus Dominus Guisonius qui cum socio suo iter in Germaniam parat. non opus est ut multis eum tibi commendem, cum hoc uno satis commendatum habiturus sis quod disciplinarum optimarum et Philosophiae est amantissimus atque ea tantum gratia longinqua adeo itinera suscipit, ut cum viris virtute et scientia praeditis, tui nempe similibus, versetur. Si fortasse observationibus nostris Saturnijs minus fidis poterit ille de veritate earum te edocere. Vidit enim quid valeantGa naar voetnoot2) hic quo utor tubus, mecumque Saturnum Jovem Martemque nunc perigaeum observavit. Et quid novi circa hunc animadverterim tibi referet. Haec ad te obiter Vir Amicissime. neque enim multa huic epistolae committenda putavi cum sero admodum isthuc perventuram sciam, si modo perveniat. Vale et mei memor vive ejus nempe qui est Tui Observantissimus Chr. Hugenius de Zulichem. |
|