No 531.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
5 octobre 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 523.
Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio Fr. a Schooten S.D.
De litigio inter horologiopaeos Costerum scilicet et plagiarium istum Roterodamensem quid sit, ex tuis intelligo. Quocirca cum à me petis, ut die mercurij proximoGa naar voetnoot1), qui constitutus est ut utriusque horologia coram Commissarijs inspicerentur, simulque Matheseos peritorum ac horologiopaeorum sententiae super ipsis explorarentur, etiam adesse velim: non potui non aequissimo tuo desiderio obtemperare atque officium hoc levidense animitus praestare; praesertim cum me arbitrium nominare dignatus fueris; cujus tamen sive peritiae sive autoritati parum tibi fidendum judico. Caeterum, quod mearum est partium, dabo operam, ut praestituto tempore maturè vobis adsim, nisi Deus aliter statuat, quod tempestivè tunc indicaturus sum. Interim Vale.
Dabam Lugd. Bat. 5 Octobr. 1658.
A Monsieur Monsieur Christianus Hugenius, ten huijse van de Heer van Zulichem op t' pleijn in S'Graven-Hage.
cito cito port