Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 508.
| |
[pagina 206]
| |
volumine numerasti lubens restituo et persoluto licet pecuniario debito plurimum insuper ob diligenter navatam operam tibi me obstrictum profiteor. Quod de libellis nostris quaeris, neque tanti sunt ij quos vidisti ut aliorum tibi desiderium parere debeant, neque sanè quidquam postea typis edidi, nisi de Ratiocinijs aleae quaedamGa naar voetnoot2) quae ad calcem operum Fr. Schotenij adjecta sunt. Itemque epistolam ad Xaverium AinscomGa naar voetnoot3) quâ respondi ad ea quibus ἐξέτασιν meam refutare conatus erat. quam tamen epistolam frustra legas nisi et illius librum videris. Vale.
Tibi ad omnia officia paratissimus Chr. Huijgens de Zul.
Dabam Hagae Comitis 17 Aug. 1658. |
|