Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 481.
| |
[pagina 168]
| |
toton et Cissoidem (quando ita vocari iubes) meam, dimensus es. Non quod infinito spatio aequale finitum inueneris, (hoc enim iam saepe factum est) sed quod ex inuentis tuo meoque simul compositis, et centrum grauitatis et cylindroidis illius vasculj mensura, leuj operâ deducatur, vasculi inquam, pondere non magni, quod interim helluo nullus ebibat. Demonstrationem non addidistj, credo vt eam a me ipso peterem: sed nec vacat his multum immorarj, quae studium non leue requirere arbitror; Nec etiam libet, cum a Te non inuito sperem accipere me posse. Ne graueris igitur eam ad me mittere, et summo me beneficio affectum profitebor. Audj interim quid rependam si ita iusseris. Esto linea quaelibet axis vice AB, ad illam semi-applicatae normales EF, DC. Sit autem talis illius proprietas vt
quam rationem habet EF ad DC, vel quaelibet dignitas EF ad quamlibet dignitatem DC, eandem habeat productum ex AF in FB, ad productum ex AD in DB, vel productum ex quâlibet dignitate AF in quamlibet dignitatem FGGa naar voetnoot1), ad productum ex dignitate ACGa naar voetnoot2) homogeneâ illi quae sumpta est pro AF, in dignitatem CBGa naar voetnoot3) priorj FB homogeneam. Huius lineae, vel harum potius linearum omnium (nam infinities infinitae sunt) vnica et breuj regula tangentes inuenj, quam a me, sj ita Tibj visum fuerit, protinus accipies. Quadraturas et centra grauitatis ac solida in plurimis reperj, non in omnibus: qui enim in omnibus inuenerit nae is circulum plus vice simplicj quadrabit. Satis, vt opinor, animaduertis hanc descriptionem complectj illas omnes de quibus hactenus tecum egi. Plurimas etiam alias contemplatus sum, quod et Te fecisse arbitror, nam res infinita est. Vale Vir praestantissime et ama
Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Leodij 12 Aprilis 1658.
Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &c. A la Haye. VI |
|