Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 106]
| |
No 441.
| |
[pagina 107]
| |
praeiuditium afferre videar, supersedebo vlterius in primam illam quam ἀτελῆ pariter esse professus sum inquirere: plura de eadem ac meâ communique earum origine dicturus cum a Te responsum accepero. Duo tantum addo. Vnum est, vrgendum esse Doctissimum Huddenium, vt centrum gravitatis quod a nobis exegit ipse in primâ determinet. Non enim satis apparet quomodo illud in curuâ paraboloide FAN
inuenirj possit, ex dato centro (quod iam repereram) curuae OAFQ, vt recte animadvertistj. Alterum est me has omnes curuas, ipsumque adeo locum linearem integrum nihil pene facere, prae inuento hoc tuo, quo superficiej in conoide parabolico rationem ad circulum suae basis demonstrastj. Hanc pro circulj quadraturâ pulcherrimam ἀπαγωγὴν, prefero libenter ijs omnibus quas ex loco lineari nec paucas olim deduxj; et quas tecum sj ita iusseris, datâ occasione communicabo. Gratulor interim Saturnum legibus tuis obtemperare. Et quoniam nunc Saturnalia sunt, si me libertate decembrj iocarj permittis, Te fabuloso illo Joue antiquitatis aliquid amplius prestitisse assero, qui eum nunquam ita constringere potuit, quin euaderet. Diu est ex quo Româ nihil accepj. Itaque vererj cogor ne quid secus acciderit Viro optimo et doctissimoGa naar voetnoot1); quod me male haberet. eum a paucis septimanis iterum monuj, et sj quid rescribet fies a me certior. Vale vir eximie meque vt facis ama
Tibj addictissimum Renatum Franciscum Slusium. Dabam Leody 24 10bris 1657.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem. A la Haye. VI. |
|