Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 416.
| |
[pagina 69]
| |
Interest nedum Reipublicae vestrae sed litterati orbis vniuersj eum cito restituj. Itaque quam iam adeptum esse spero, precor eidem ex animo prosperam et constantem valetudinem: Tibique animum quietiorem quo studijs incumbere valeas, quae tam feliciter hactenus promouistj. Interim nihil mihi iucundius accidit, quam quod de Cartesianis circa corporum repercussionem regulis mentem tuam aperuistjGa naar voetnoot1). Eas cum hic et alibj saepe acriter impeterem, ablegatus sum ad Lipstorpium qui nedum tuerj sed, si dijs placet, demonstrare dicebatur. Verum magno conatu nihil agere deprehendj. Nec felicior illo mihi Cartesius ipse visus est Epistolarum editarum ante penultimâGa naar voetnoot2), dum omnes huic fundamento superstruj asserit, scilicet, cum duo modj in diuersis substantijs non se compatiuntur, mutationem aliquam fierj debere, sed a naturâ semper omnium possibilium minimam fierj; quod alijs verbis efferunt scholae, naturam sequi compendia. Nam praeterquam quod axiomatis sic vniversim prolati veritas, saepe in casibus particularibus ob circumstantiarum varietatem mutat (vt me ostendisse meminj) etiam ad illud expensae Cartesij Regulae falsitatis argui possunt. Sextam considero in quâ ait corpus motum aequalj corporj quiescentj occurrens, illud mouere tribuendo ei quartam sui motus partem, et cum tribus reliquis reflectj. An non axiomatj convenientius esset, si inuiolatâ determinatione motus integer in corpus quiescens transferretur? Tunc enim vnum ex modis tantum et non vtrumque mutarj contingeret. mitto quod nullâ de causâ videatur quartam et non aliam motus partem velle transferrj. Nam quod assert Lipstorpius vt vel integrum vel eius partem dimidiam transferri non posse probet, ϕλυαρίαι sunt. Accedit etiam experientia, ex qua sola vt pronuntiandum non existimo, ita contemnendam non censeo cum rationj adstipulatur. Satis intelligere Te arbitror quibus principijs nixus ad aliarum regularum inuestigationem processerim; quae si a tuis non abeant, magnum veritatis argumentum apud me habiturae sunt. Sed vt quod res est dicam, in Physicis conuellere facilius est quam stabilire: et cum in omnes partes nos versauimus, saepe adhuc ad prudentem illam Εποχὴν recurrendum est. Curuam meam Hyperbolae, vt ais, filiam ne quid dissimulem, scias esse Persej Spiricarum primam: eam scilicet quae oritur cum sectionis axis est axi spirae parallelus. Habere autem geminas sorores Tibj probabunt veteres hi versiculj
τρεῖς γράμμαι ἐν πέντε τομαῖς εὑρων ἕλιϰωδεις
περσεὺς, τῶν δ´ἕνεϰα δαίμονας ἱλάσατο
Mentionem earum videre me memini apud Proclum in librum jum Euclidis cuius Graecum textumGa naar voetnoot3) olim habuj, sed nunc non est ad manum. Itaque nec illarum nomina recensere possum, quae mihi, vt memoria labilis est, exciderunt. Extat et | |
[pagina 70]
| |
latina versioGa naar voetnoot4) FedGa naar voetnoot5) BarocijGa naar voetnoot6) sed inuentu difficilis; alterutram tamen vel graecam vel latinam editionem apud vos reperiri non dubito. Hinc occasionem sumpsj spiricas illas sectiones contemplandj, et rem aliquousque produxeram sed vlterius progredj non est tantj. Parabolas virtuales Patris a Sto Vincentio recte censes esse altioris gradus quam sint Conicae sectiones. Cum eius librum Hyeme proxime elapsâ commodato accepissem, obseruaueram quod ad Te scripsi; et nunc quid in Aduersaria
mea retulerim Tibj exponam. Considerauj primam eius parabolenGa naar voetnoot7) CKA, cuius omnia puncta aio referri ad rectam CA hac ratione, vt ductis quibuslibet normalibus LO, IR, eadem sit ratio quadratj LO ad quadratum IR, quae planoplanj ex differentia quadratorum CA, AO, in quadratum AO, ad planoplanum ex differentia quadratorum CA AR in quadratum AR. Ostendj autem parallelogrammum circumscriptum ad illam esse in ratione sesquialtera. Porro parabola PHL omnes illius ordinatas vt BI, CA bifariam diuidit. At si virtualem vlterius producas eâ lege quam in earum descriptione praescribit Pater Gregorius, eiusdem lineae partes replicabis hac ratione quod a parte C curua CX futura sit similis et aequalis curuae CL. A parte vero A curua AY sit pariter eidem similis et aequalis. Et si vtraque ex natura sua produceretur CX in A terminum habere, AY vero in M ita vt AM fieret aequalis CA. Ex quo intulj curuam XCKAY non magis esse vnam lineam quam curua PCKAN quae ex inuersis circulj segmen- | |
[pagina 71]
| |
tis compacta est. Vnde mihi satis constitit haec omnia a Patre Gregorio ἀναλυτιϰῶς expensa non fuisse, vt et plura alia magni operis quae si ad ἀνάλυσιν reuocasset, librum mole minorem sed virtute fortasse maiorem scribere potuisset. Idem et de Patre Aynscom dictum puta, vt hoc obiter innuam, quem non satis ad Problematis quod pagina 150 proponit, analysin attendisse ostendj dum Z & V (in ipsius figura) diuersas putat, quae tamen eadem linea sunt, vt Tibj calculj ostendent si tantj existimes illos adhibere, quemadmodum et alia quae accuratius quam ego obseruaturum vel iam obseruasse non dubito. Gratulor Tibj tandem innotuisse ϰατασϰευὴν Διπλασιασμ τ ϰύβȣ per circulum et Ellipsim. Est et alia facilior nec minus vniuersalis. Sed iam epistolae modum excessi. Itaque plura non addam et materiam Dioptricam quam examinandam mihi seposuj, in aliam occasionemGa naar voetnoot8) reseruabo. Vale, Vir praestantissime, et hanc calamj mej intemperantiam bonj consule. Tuj obseruantissimus Renatus Franciscus Slusius. Dabam Leodij xix Octobris mdclvij. |
|