No 375.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
9 mars 1657.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 369. Fr. van Schooten y répondit par le No. 376.
Viro Clarissimo Domino Fr. Schotenio Christianus Hugenius S.D.
Ecce tibi à Milonio nostro literasGa naar voetnoot1), itemque pagellamGa naar voetnoot2) quam me quoque inspicere voluit quam ubi commodum erit remittere te mihi velim, propter quaesita Domini Fermat. Ego cum nuper Constructionem tuam universalem Milonio mitterem subdubitabam an rectè se haberet, atque illi autor fui ut ad examen revocaret, quod et fecisse videbis. Verum non tu sed ille deceptus est, quod non animadverterit aequationem quadratoquadraticam quam invenit divisionem recipere, sive tua illa cubica z3 + pzz - aqz - aar pro divisore capiatur sive z - p. Omnino igitur sibi constat constructio tua, et profecto pulcherrima est et Cartesiana melior