Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 3a.
| |
[pagina 551]
| |
discere, non oblivisci quae didiceris. Oblivisci autem quae non experiare an scias, in proclivi. Insignem hîc experior, et quam penè invideo ut Constantis et Christiani memoriam. Admirabili dexteritate simul, simul promtitudine docent me, quicquid pridianis unquam lectionibus perceperint. Nec in Graecis usquam unquam sibi dissimiles fuerint; quae alijs ferè, ut in re nova, nec antè visa, tum aspera et spinosa primum gradum tentantibus demittunt animos ut iniquae mentis aselli, ea his immane quantum tollunt, augent, exacuunt, planè ut supra vulgum sapere agnoscas. Graece nunc jam de Graeculis ex Attica Musâ loqui libet: neque intercesseris. Uterque cum Cijro est φοναὶ, non dicam εἶδος tantum ϰάλλιϛος ἀλλὰ ϰαὶ ψυχὴν φιλομαθέϛατος, ϰαὶ φιλοτιμότατος, ὥς τε πάντα μὲν πόνων ἀνατλῆναι πάνταtys taku tanto patre, de quo pluribus δὲ ϰίνδυνον ὑπομεῖναι τοῦ ἐπαινεῖσαι ἕνεϰα, φύσιν μὲν δὴ τῆς ψυχῆς ϰαὶ τῆς μορφῆς τοιαύτνν ἔχων, tum autem genitus tali tanto patre, de quo pluribus dicere nec harum sit virium, et ejus cui haec ego prohibet verecundia, quî posset degener mundi incola intueri εἰς γλυϰερὸν φάος ἠελίοιο; Quid dicam de exercitio stijli? Utinam coram videres quam dextrè, quam peritè sententias saepe in RheidanoGa naar voetnoot1), ut nosti probè à sensu vulgari remotissimas, periodos intricatissimas, longissima ὑπέρβατα verba saepissimè ad quae vel βελγιϰωτάτοις haereat aqua, sibi certè inaudita, latinis reddere soleant! Nae hoc non est cujusvis Monachi, Belgismos (ut sunt cuique linguae sui loquendi incommunicabiles modi) latini nominis citra Belgismum facere! Plura volebam nugari cum, ecce, et hora tertia diei aurem vellem cum Mantiano imperio nos opera ad consueta remittit, et peccatum nimis jamdudum longa viri publicè occupatissimi interpellatione, et mihi cui urceus in animo erat, currente rota amphoram exîsse, video. Itaque et alia quae parabam, et de Silio, quod fortè expectabas, sileo. Cras haec persequar, Deo dante, qui te patriae cui natus, liberis quibus pater et tantus, doctis quibus magnus es, bonis quibus vivis, mihi cui spes omnis, omnis omnino conatus norma et amussis, diu servet. Voveo
Perillustris Domine, ac Amplitudinis tuae servis τὸ Α ϰαι τὸ Ω. Henricus Bruno. Hagae Com. iv. Non. Aug. .
Mijn Heer, Mijn Heer van Zuylichem etc. In 't Leger.Ga naar voetnoot2) |
|