No 213.
Constantyn Huygens, père, à A. ColviusGa naar voetnoot1).
26 février 1655.
La copie se trouve à Amsterdam. Acad. Roy. des Sciences.
Amplissime ac reuerende vir.
Grandes tibi gratias et CalthouioGa naar voetnoot2) duo filij agunt et parens unus, quos omnes eâdem humanitate deuinxistis, relaturos proinde gratias grandiores, et quidem vitreas, quando sic jubetis, atque, ut verè generosi sitis, fragilissimas lentes mercuri sustineris nobiliore metallo. Microscopijs primum ex officina nostra docebimini quanti opifices simus. De macroscopijs nihil hactenus tam certi pollicemur quam olim, Deo volente, praestituri sumus. Sesquipedecim tripedalia et quae excurrit paruo negotio expediuntur. hanc longitudinem si duplices; triplices, imo et quadruplices quod iam nunc mei feliciter praestitere, difficile opificium est quippe quid leuissimo atque imperceptibili manus lapsu vitiatur. Is Calthouius inprimis quâ ingenij sagacitate et, si colloquamur, facile intelligat, neque dubium est, quin, si hoc agat seriò, aliquid huc de suo conferre valeat quod neque posteri deleant inuentis additum. Saluta, quaeso, verbis nostris quam officiosissimis nobilissimum artificem, quem ego, si velit posse credam, quod in veteri prouerbio et σιδηρον πλεῖν διδάσϰειν. Tu vale, vir amice, et rem tibi esse statue cum hominibus non ingratis.
Integerrimo affectu tuus &c.
Hag. Com. IV. Cal. Mart. cIƆIƆclv.