Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 194.
| |
[pagina 290]
| |
bis: Per omnes juro deos, et non officiosus amo.Ga naar voetnoot2) Expectare scilicet volui donec una de circuli magnitudine inventa nostra tibi mittere possem, quorum editioni procurandae nonnihil quoque otij impendendum fuit. Nunc autem et distributione eorum inter amicos, et imminenti ad Spadanos Fontes itinere adeo distringor ut vix etiam haec scribere concedatur. Caeterum exemplum libelli eadem via ad te perferri posse speravi quâ et tui ad me pervenit. Itaque Patri Gregorio illud commendavi. Quod si nulla ipsi sese offerat occasio, aliâ tentabimus ire confestim atque ab itinere illo reversus fuero. Opera Marci Marci nunc demum Antwerpiâ mihi missa sunt septem numero tractatusGa naar voetnoot3), quorum qui de percussione agunt obiter inspexi, plurimumque à mea opinione diversos abire animadverti. Aenigmatis ejus quod ipsi proponendum nuper ad te perscripseram, haec est sententia. Circumferentiam circuli minorem esse minore duarum mediarum proportionalium inter perimetros polygonorum similium quorum alterum circulo inscriptum sit alterum circumscriptum. Hoc enim demonstratum tibi inter caetera libellus noster exhibebit.Ga naar voetnoot4) 4 Jul. 1654. |
|