No 192.
Christiaan Huygens à Gregorius a St. Vincentio.
[3 juillet 1654]Ga naar voetnoot1).
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Gregorius à St. Vincentio y répondit par le No. 195.
Patri Gregorio à Sancto Vincentio.
Cum in aestimandis lucubrationibus meis aequissimum te judicem antehac expertus fuerim Vir Clarissime non committendum putavi ut non haec quoque inventa examini tuo subjicerem. Iam ante certiorem te feci in circulo occupatum me teneri, eâdem illa epistolaGa naar voetnoot2) in qua brevem reprehensionem scripseram circa Nobilissimi Kinneri Elucidationem. quae utrum perlata fuerit nec ne adhuc mihi incertum est. Quae igitur promisi hic tenes, et puto non levis momenti proprietates in circulo nobis animadversas reperies, sed quas potius miraberis non ante à veteribus geometris aut à te ipso quoque inspectas fuisse. Aliquas etiam Problematum compositiones una prodire sivi, ut simul omnibus amicis impertiri possem quas separatim aliquibus antea descripseram. In his aliam invenies ad sphaerae sectionem et meliorem puto eâ quam olim tibi ostendi. De medijs proportionalibus item diversas constructiones offendes; sed has fortasse magni non facies, quod de plana constructione nondum desperes, quae nobis quidem impossibilis videtur. Caeterum an adhuc in ea inquisitione persistas ignoro, atque è proximis tuis intelligere cupio, uti et judicium tuum circa reliquas istas quas mittimus demonstrationes. Ad Kinnerum si qua sese offert occasio exemplarGa naar voetnoot3) ut deferri cures etiam atque etiam te rogo. Epistolam ipsi misi solita viâ et libellum expectare illum jussi. Alterum quoque ad Dominum Sarasam exemplarGa naar voetnoot4) curae tuae commendo, cui meo nomine excusationem quoque si placet adscribes, prae magna temporis angustia impediri me quo minus ipsum quoque nunc compellare queam, quod alioqui nunquam facere omisissem. Ad fontes Spadanos nimirum iter auspicamur crastinoGa naar voetnoot5) uti arbitror, vixque à Typographis hesterno die exemplaria prima nactus sum, quibus nunc quoquo versus destinandis aegre sufficio. Itaque nec ad te pluribus nunc agere mihi conceditur. Vale.